{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 495.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 495.1-5","ref":"495.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/495.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/495.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/495.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Cibi autem & potus sibi disconuenientes iam tacti sunt superius ubi causa efficiens & causa materialis uentositatis declarabatur qui omnes euitandi sunt sicut pisces, lac pastiles cibi fructus omnes fri. & hu. & maxime eorum multitudo, allium, ce pe, porrum, bulbus, mel & legumina omnia & proprie elixa, uinum dulce in substantia grossum, aqua frigida, lactuca, spinachia bleta, cucur. quae omnia oportet euitari Et praeter haec in omnibus alijs cibarijs a quibus grauetur sto macus eius ita quod calor naturalis opprimatur & suffocetur, pro pter quod per indigestionem cibus & potus in stomacho & in toto corpore in uentositates conuertuntur. sexti. Pro sexto autem principali decla Declaratio randoscilicet pro regimine medicinali. decem uidentur mihi instrumenta pro cura huius dispositionis necessaria & conuenientia, quorum applicatio esse debet, ut in fra nunc scribetur. Primum itaque horum instrumentorum est clistere istud, quod accipiat omni sexta die in mane in medijs tertijs secundum hunc modum. Rec. foliorum rutae, absinthij, betonicae, serpilli. an. M abletae, maluae, surfurum. an. M. i.s. zucca. ru. 3. iiij. salis gemmae. S. iiij. totum misceatur diligenter & imponatur. Secundum instrumentum principale est ut intendatur diuersioni materierum, & ex diuertentibus conuenientibus in hoc ca su tria uidentur mihi sufficientia. Primum diuertens materias ad inferius absque sensibili euacuatione est, ut omni mane & sero ante cibum per horam fricentur inferiora a genu usque ad cauillam ab inguinibus usque ad eandem inferius trahendo forti frica tione per quam membra rubescant. Secundum diuertens est ut in inferiori parte natium frequenter applicentur uentosae, sine scarificatione. Tertium diuertens & omni alio melius ma teriam sensibiliter educens est ut intendatur prouocationi uena rum hemorrhoidarum fricando eas cum panno aspero, ue cum folijs fici, uel consolidae maioris, aut cum re altera aspera. Tertium inflrumentum uentositates carminans & educens ad inferiora est suppositorium hoc. Recipe arthanitae, se. rutae baccarum lauri, castorei, galangae, staphisagrię, ireos, piretri. an 2. ii. salis indi. 3.iii.salis communis parum torrefacti & pulueri xati 3. s. mellis bene cocti. 3. iiii. fiant suppositoria minora quam digitus minimus, & de eis semel in die aut bis ante cibum per horam accipiat unum, & supponat Quartum instiumentum principale est hoc electuarium, de quo ter in septimana accipiat coclear.s. ante cibum per. iiij. horas deglutiendo ipsum. Rec. specierum diamusci. 3. 8.","prev":{"citation":"Consilia 494.5-9","label":"494.5 to 494.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/494.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/494.5"},"next":{"citation":"Consilia 495.6-9","label":"495.6 to 495.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/495.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/495.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}