{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 496.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 496.1-4","ref":"496.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"CONSILIVM CLXVI. De fluxu uentris humorali ex debilitate hepatis & stomachi. oretenus prolaXhis quae mihi ca foerunt, & quae etiam ex signis urinarum & alijs colligere potui, uidetur quod fluxus huius uiri complicatus est ex debilitate hepatis & stomachi, propter quam hepar eius ad lapsum siccum per uiam inanitionis resolu tionis est deductum propter cuius hepatidebilitatem etiam in stomacho eius notabiliter uis digestiua pro strata est adeo ut nocumentum corruptionis assumpserit, quoniam obiectum ut cibum & potum secundum magnas partes transmu tat in uentositates. Magna igitur haram uentositatum pars com municatur inseriori uentri & in magna parte mirach fixa continetur inter superficiem conuexam intestinorum & concauam sifac cooperientia illa, quare uir iste omnino uidetur esse paratus ad hidropem tympanitem, ad quam etiam naturalis complexio colerica cum aliquali adustione uel permutatione melan colica uidetur reddere ipsum promptum Quia autem talis fluxus ex debilitate proueniat hepatis & ste machi declarari potest ex multis signis & auctoritatibus, sed hic sufficit solum adducere testimonium Auic. xvi. tertij, capitule de signis fluxuum omnium modorum in fine dum inquit. Et scias quod in illo qui assellat in die plus quam in nocte accidit ei ut assellet quotiens super sit appetitus eius in die causa est debilitas stomachi. Et cum in nocte est plus, tunc causa est debilitas eius hepatis & quod remittit alimentum scilicet chilum quem propter sui debilitatem transmutare non potest Si autem adhuc contingeret rectificari hepar ipsius & remaneret uentositatum multitudo in intestinis, tunc haec dispositio non leuiter minatu: ei & pronosticatur colicam, quare allegato loco inquit Auicen. Et scias quod multotiens succedit assella tio propter hoc quod ipsa extrahit subtile & dimittit spissum co lica uehemens. Ex quibus diligenter intellectis apparet esse concludendum quod uir iste indiget procuratione festina ne fiat tympaniticus aut incurrat colicam malam dispositionis curatione praemit Pro cuius quidem tendum quod uir iste abstineat ab omni cibo & potu solutionis & lubricitatis inductiuo. Exem plum primi, ut spinachia, bleta, malua, mercurialis, caules non bene cocti, & similes eis.","prev":{"citation":"Consilia 496","label":"CONSILIVM CLXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496"},"next":{"citation":"Consilia 496.5-7","label":"496.5 to 496.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/496.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}