{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 498.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 498.1-5","ref":"498.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/498.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/498.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/498.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Species autem hemorrhoidarum multae sunt scilicet uerruca les quae in substantia & duritie & quantitate uerrucis idest por ria simillimae sunt, & earum materialis causa est sanguis melan colicua. Aliae uero nominantur uueae quae nuae nigrae similantur in eius figura multum, & pendent a materia sanguinea cum melancolia aliqualiter commixta Tertiae uero ab auctoribus morales sunt nominatae, eo quia in substantia aliqualiter comparatae in colore ex rubeo & nigro apparentes & in figura moro similatur propinquae sunt. Et est earum materialis causa sanguis melancoliae dominani notabilites Quarta uero species sunt hemorrhoides uesicales nominata in quarum concauitate aquositas flegmatica continetur. & propter illud flegmati tanquam materiali causae proportionantur. Harum autem omnium aliae profundae sunt in intestino interius existentes, ut nullo modo fiant manifestae uisui, nisi cum notabili expressione & euersione intestini recti. Aliae uero sunt in fiteri scilicet in circulo ani uel tactui & uisui omnino manifi stae, & quaelibet earum tam exterior quam interior uel media inter eas potest esse uuealis moralis uesicalis & uerrucalis, licet ut in pluribus uerrucales & uesicales accidant in circulo ani, sicut morales & uueales plurimum interius & rarius exterius sint euenientes Tertia principalis diuisio hemorthoidarum est, quod earum aliquae sunt apostemosae simplices & aliae apostemosae & ulcero sae simul. aliae uero in fistulas conuersae sunt. Nonnullae uero fte quenter in cancrenas estiomenum aschachilon conuertuntur, & non multum longe ab hac scriptura in Euganea ciuitate inuentum est in Manno sartore in quo hemorrhoides ex cancrena in estiomenum & finaliter in aschachilon conuersae fuerunt. adeo C quod non solum intestinum, immo nates & usque ad ossa comedebant, & magna anguistia paulo post expirauit. Alia diuisio & ultima hemorrhoidarum aliquae sunt fluentes, uel apertae nominatae, aliae uero sunt restrictae caecae & surdae ne minatae, eo quia nihil emittunt Ex quibus hemorrhoidarum diuisionibus quateuor solenniter intellectis facile perpendi potest ad quam speciem hemorrhoi des huius uiri reduci debent. sunt enim in eo aliquae morales aliquae uerrucales, nonnullae uero uueales, & paucae & rarae usul nunc fuerunt uesicales. Et earum aliquae intus & extra sunt. Aliquae uero sunt apostemosae, aliquae simpliciter tales.","prev":{"citation":"Consilia 497.6-8","label":"497.6 to 497.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/497.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/497.6"},"next":{"citation":"Consilia 498.6-8","label":"498.6 to 498.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/498.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/498.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}