{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 499.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 499.5-7","ref":"499.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/499.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/499.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/499.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Cum autem contingit intestino recto et circulo ani existentes intumescere cum dolore grauatiuo pleni tudine intestini magna & prohibitione debitae dilatationis eius ad officium egerendi, & accidit in spina ponderositas, & hipocondrijs utriusque & in capite grauitas, et in nisu nocumentum nel scothomia et in sensu tactus, & similiter uisus apparet uertiginosus, tunc tales sunt hemorrhoides ad se uocantes medicum earum apertioni instructum. Multa autem sunt ingenia et instrumenta quibus ab auctori bus hinc inde legendo possunt aperiri hemorrhoides. quorum omnium sententiam in unum colligendo quantum ingenio mec et asu longo comprehendere potui octo modis caecas hemorrhoi des aperire solitus sum. ad quos modos, licet omnia uoluminmadicinae perlegeris non inuenies modum praeter istos Aperiuntur igitur primo cum instrumentis omnibus quae me tum inundationis et fluctuationis in sanguine efficere possunt et maxime in sanguine uenarum quae sunt iuxta anum, ut in fri cationibus fortibus eoxarum natium. et iuxta genitales partes. Secundo etiam aperiuntur cum uentosationibus factis in domestica parte coxarum appositis in loco inter anum et radicem genitalium membrorum, & sint uentosae ex uitro cornibus uel aere notabiliter ignitae. delicatis autem et nobilibus apponere soleo eis non apponendo ignem in concauitate uentosae, sed condecenter applicando uentosae orificium super cute et exterius cum ignita candela tamdiu calefaciendo uentosae fundum quod applicabitur parti condecenter, et poteris eius attractione secundum uoluntatem tuam magis moderare, et minus calefaciendo uentosam, postquam fuerit applicata secundum quod magis et minus attrahere cupis Tertio dibzy G Goc ris species omnes atramenti .i. uitrioli, ut uiride, album, tuTertio aperiuntur hemorrhoides flobotomando saphenam.","prev":{"citation":"Consilia 499.1-4","label":"499.1 to 499.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/499.1"},"next":{"citation":"Consilia 500.1-4","label":"500.1 to 500.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/500.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}