{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 511.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 511.5-8","ref":"511.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sed cum hac praemissa distinctione facile intelligere poteris eorum quod hinc inde perlegitur. Primae igitur intentioni sedandi dolorem esse satis factum uideo ex his quae scripta sunt supra in generalibus duabus inten tionibus euacuandi materias & diuertendi eas Secundae uero intentioni refrenandi eas prouisum est per intentionem tertiam supra praemissam Tertia uero intentio mitigandi dolorem completur administrando ea quae sunt caliditatis primi gradus, ut camomil. mellilo. & reliqui flores, radices, & folia plantarum consimilium. Et de partibus animalium sicut uitellus oui, pinguedo anatis, gallinae, castrati, & dabaon, & reliquorum similium Et de mucillaginibus sicut mucillago se. citoniorum et se maluae et psilii in dispositione calida, et mucillago radicis alteae, saenugraeci se. lini et similibus. Et uinum dulce, et sapa et crocus qui ingreditur in sedatione doloris tertia quarti, capitulo de cura phlegmonis, et oleum ro. et oleum uio. et de floribus cucur. nenufarinum in dispositio ne calida, et oleum de camomilla, de melliloto, de trifolio, de enula, de crouo in dispositione frigida, et reliqua quorum memoriam tibi dimitto prolixitatem effugiens. Et compositum hoc. Rec. pin. anatis gallinae et dabaon an. 3. 5. olei rosa. 3. iij. uitellos ouorum numero v. croci. 3.i. farinae hordei. 5. s. incorpe rentur simul in mortario ultimata contritione absque: ractu ab igne et calida applicentur parti. Haec duo solemnia sunt ut inue nies. Adhuc etiam sedatur dolor cum medicinis operantibus resoluendo et exiccando materias, et est medicamen mirabile in hoc descriptum ab Auic. decimaseptima tertij capitulo octauo, quod Rec. serapini, bdellij an. 3. ij. storacis. 3.i. expone sto racis calamitae, olei de nucleis crisomilorum. 3. i.s. olei oliuarum. 3. 5. dissoluantur gummae in oleis. tandem in fine superaddatur. 3. 5. pul. castorei, et fiat unguentum molle quod calidum superponatur partibus. Ad hanc etiam intentionem mirabili ter confert emplastrum descriptum ab Auic. decimaseptima ter tij cap.","prev":{"citation":"Consilia 511.1-4","label":"511.1 to 511.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.1"},"next":{"citation":"Consilia 511.9","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/511.9"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}