{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 514.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 514.1-4","ref":"514.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Conatur igitur uirtus mouere arterias magna extensione per longitudinem: corpus enim siccum non est aptum aeque bene eleuari & dilatari latiudinaliter. In summa igitur ex praedictis concludo quod una ex dispositionibus huius uiri est mala complexio calida quae remansit in eo Concludo secundo quod accidentia praedicta remanserunt post febres & aegritudines longas quas perpessus est. Concludo tertio quod haec accidentia intenduntur & grauio ra fiuntpropter nocumentum quod remansit in intestino recto superius, pronunciatum. In cuius quidem intestini dispositionis inuestigatione non mihi uidetur magna necessitas ampliandi talamum. Est enim haec dispositio altera duarum necessario uel ipsa est immoderata plenitudo uenarum multarum, quae in inte stino recto sensu uisus apparent in anothomijs. & sunt uenae qua rum extremae partes inseriores hemorrhoidales nominantur a sapientibus, quia sanguinis eductiuae melancolici aut inuentę ad educendum ipsum. Cum ergo sanguis iste est frigidus & grossus tumesacit uenas & porositates intestini quas ingreditur, & si quidem remaneat uena isto modo, tunc erit oppilatio in intestino isto a materia extendente ipsum & corpora uenarum. unde in parte necessario sentitur pondus & grauitas, & plurimum cum frigiditate associata, & conatur uirtus educere materiam, si ipsa fuerit materia grossa aut faex additur grauitas grauitati idest dolor grauatiuus dolori grauatiuo. incitatur enim intestinum ad expellendum & fugiendum rem nociuam. sed cum non possit sufficienter applicari, perseuerat necessitas impulsionis & uirtute obtinente expellitur intestinum, & euertitur cum nocu mento magno. Et quia expulsa fuit faex post euersionem intesti ni & remansit eius tumor & extensio, ideo etiam cum grauitate non fere minori reintromittitur quam fuit expulsum. : At uero color & substantia carnositati fere consimilis consequuntur praesentiam melancolici sanguinis ibidem existentis, neque enim ibi est frustum carnis nisi similitudinarie modo dicto. Si autem materiae praedictae in intestino starent repraesentantes ipsius corpulentiam uel substantiam, tunc si ibi esset materia calida sanguimea sentiretur grauitas, pulsatio, tensio magna, rubedo coloris. Si autem materia esset ex colera & sanguine mixta praedictis signis complicaretur punctio, mordicatio, & inflammatio, & corrosio.","prev":{"citation":"Consilia 513.5-6","label":"513.5 to 513.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.5"},"next":{"citation":"Consilia 514.5-8","label":"514.5 to 514.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}