{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 526.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 526.5-8","ref":"526.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/526.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/526.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/526.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"igitur uidetur quod talis dolor sit in renibus, eo quia ibi non inueniuntur partes aliae quàm renes quae tam ingenti dolore dolere possint, quia siphac cooperiens renes non adeo excellenter dolere potest. Nec etiam uena chilis aut arteria adorti descendens tam ingenter dolere possunt, quoniam earum sensatio est obtusa propter substantiam ipsarum esse ligamentalem. Amplius etiam hic dolor non est in ilion, quod est tertium in testinum de gracilibus, propterea quia hunc dolorem non concomitatur frequens mictus punctio in urina & reliqua quae significant nocumentum in renibus & uiis urinalibus. Cum enim ali quis mingit urinam, propter quam multotiens ad mingendum, & multum surgit, tunc in renibus est eius aegritudo. decimaocta ua tertii tertio capitulo. Subitus etiam & repentinus dolor eueniens in renibus fieri potest propter subitam alterationem aut solutionem continuitatis, quae dolores facere possunt in colate rio panniculo renum & in altero uestiente eos. CAVSAE. mane oportet horum dolorum inuestigare Iam VeYO diuersitates, quae quidem a materiali causa ef ficiente eorum originem capiunt. Dolor itaque in uiro potest consequi fortem alterationem in renibus eius factam a mala complexione calida in renibus ex ebullitione sanguinis circa eos. Et in uena chili & arteria orti quao lateraliter in renibus substernuntur quod apparet, eo quia pulsus huius uiri per me tactus magnus erat uelox, & frequens plenus cum tensione arteriae notabili. Secundo. quia utinae ipsius erant rubicundo colore coloratae cum sedimine satis grosso. Ter tio. quia erant acutae imprimentes in sensum tactus quae arguunt malam complexionem calidam. Et 4. quia cum acuitate compri mendo in collum uesicae & extremitatem pudibundi. Et causa acuitatis in his duobus signis potest esse duplex, quia & si talis caliditatis inagis a sanguinis ebullitione proueniat, ei tamen po teff commisceri colera propter propinquitatem chistis fellis ad re renum nes & arterias praedictas. Et secunda causa potest esse propter acuitatem urinae in se ipsa, quoniam salsa est. Secunda uero causa huius doloris esse potest solutio continui tatis non uere dicta imparis solutio, sed distractio uel extensio facta in panniculis renum a materia oppilante eos.","prev":{"citation":"Consilia 526.1-4","label":"526.1 to 526.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/526.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/526.1"},"next":{"citation":"Consilia 527.1-4","label":"527.1 to 527.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/527.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/527.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}