{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 529.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 529.1-4","ref":"529.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/529.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/529.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/529.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"machi, qui magis in dextra parte situatur, colon uero maror pars situatur in finistra, ut iam dictum est. Ex hoc iterum apparet quod dolor colicus scilicet superioris partis eius alleuiatur scilicet in uacuitate stomachi, sicut ipse idem intenditur in repletione eius Contra tamen conclusionem secundam uidetur apparens argumentum instare, eo quia dum deponitur eibus stomacho rec pitur in inferiori parte & in ilion, sed ilion pars notabilis super appodiatur colon, ergo cibus in ilion receptus grauabit colon, ergo tunc intendetur dolor in colon. cuius contradictorium supra tactum est. Huic motiuo respondendum est concedendo maiorem scilicet quod cibus a stomacho descendens recipitur in inferiori par te, & concedendum est iterum quod talis cibus recipitur in ilion. Et ad maiorem cum dicitur quod ilion superappodiatur colon, dicitur quod illud uerum est de quadam parte illon inferiori. Et dicitur ulterius quod cum cibus iam a stomacho depe situs est recipitur in parte ilion dextra quae maioris est extensit nis. Faecalis ergo cibi pars recipitur in illa & talis est quae elongatur notabiliter a colon, ergo tunc minus comprimendo iplum apparet dolor leuis, & tenet consequentia, eo quia agens a passo elongatum non agit, aut saltem parum agit in ipsum quoniam omnis actio fit per contactum agentis ad passum, pri mo de generatione. Et ex floc fundamento ualde facile probari potest tertia iam praemissa conclusio, quia cum cibus post descensum ipsius a stomacho recipiatur in ilion, & renes substernantur ilion, igitur superfluitas cibalis comprimit eos, sed ex compressione augmentatur dolor in eis, ergo renalis dolor intenditur tempore uacultatis stomachi a cibo. Eit ex conclusione correlarie concludi potest, quare uomitus multum confert in doloribus renum & maxime post cibum factus. Ideo quia per uomitum educitur materia quae in intestino ilion posita grauabat renes.","prev":{"citation":"Consilia 528.8","label":"528.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/528.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/528.8"},"next":{"citation":"Consilia 529.5-7","label":"529.5 to 529.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/529.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/529.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}