{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 569-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 569-2","ref":"569-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/569-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/569-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/569-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Cap. VI. & splene autem ardoris urinae prouenientis per colNCMYd ligantiam aliarum partium ad urinales uiaLoportet exquisite considerare ac etiam uariis procedere cu rationis ingenijs & instrumentis secundum quod contingit diuer sa esse membra a quibus ad urinales uias cretice materia diuer titur. Cum enim quandoque a capite aliquando etiam a pectore contingenter iterum a splene & frequenter etiam ab hepate. & frequenter adhuc a renibus acuta & saniosa materia deferatu ad urinae uias. oporteret uariam aliqualiter fieri curationem 8 instrumentorum uarietatem aliquantam haberi secundum diuersitatem membrorum effundentium materias ad uias urinales. Verum ne prolixitate sermonis legentibus fastidium imponerem, materiam hanc diuisi in partes quattuor secundum quod ut in pluribus locis frequentius ardorem urinae prouenire per pendi. In quarum partium prima uia ponitur curationis uri nae prouenientis propter effusionem materierum a capite pecto re a splene simul. in secunda uero ponitur modus curationis eiusdem ardoris prouenientis per effusionem materierum ab hepate. In tertia uero per effusionem materierum a renibus. In quarta & ultima ponentur canones curationis ardoris uri nae prouenientis per proprium nocumentum uesicae, & sic annuente deo habebitur complementum huius tractatus. Pro curatione uero particulae primae de numero horum quat tuor dicendum quod canon curationis ardoris urinae proueniemtis ab effusione materierum a capite pectore & splene ex generalibus intentionibus compleri potest. & non est magna differentia inter curationem unius istorum ab altero, nisi applicatione specialium instrumentorum cum quibus unum membrum principaliter respicere debemus magis quam aliud Sunt igitur generales intentiones in cura huius ardoris urinae obseruandae principales quinque. Prima est procuratio membrorum in quibus principaliter materia radicatur. Secum da est materierum diuersio a uijs urinalibus ad alias uias. Ter tia est acuitatis materierum repressio quae defertur ad urina uias. Quarta est accidentium membrorum in quibus haec m teria generatur completa remotio. Quinta & ultima est uiarum a quibus haec materia recipitur rectificatio & defensio. igitur intentio multis acquiritur curationis inPrima genijs. Primum est per euacuationem minoratiuam & eradicatiuam materiarum quae multiplicantur in membris illis & inueniuntur, ut si materiam uideremus effundi a capite quae est acuta aut adusta euacuaremus ipsam dando in potu. 3. 1. pillularum aurearum, aut dando in potu. 3. ii. electuarij de succo rosarum cum aqua hordei. Et si leuiorem medicinam asse ctaremus detur in potu. 3. i. cassiaefistulae de canna nouiter extractae cum aqua endiuiae uel anguriae addendo ei. 3. 8. aut. S. i. ele cti reucti reubarbari cum grav. Ipicae quod totum assumatur cum. 3. ii. aquae hordei aut aquae endiuiae uel similibus. Si autem ma terias quae a capite effunduntur contingeret maiorem atuitate habere, & partem digestionis perciperemus, euacuari debere materia talis cum istis pillulis. Rec. pillularum de lapide armeno. 3. 5. pillularum de fumoterrae. J. ii.","prev":{"citation":"Consilia 569","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/569","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/569"},"next":{"citation":"Consilia 570.1-4","label":"570.1 to 570.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/570.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/570.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}