{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 57.6-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 57.6-8","ref":"57.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.6.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Haec uidetur esse multiplicitatis horum foraminum & strictu rae ipsorum causae necessariae ad hoc propositum facientes; licet aliae ipsorum foraminum possint assignari causae ex parte superfluitatum quae in eis detinentur ut non continuae oris, & nasi operationes impediant distillando ad ea omnium horum fundamento apparet, quòd lap Vnde éλ sus complexionales frigidi diminuunt, & auferunt operationem olfactiuam, ut patet in infrigiditatis cerebrum anterius. Et fortius hi lapsus hanc operationem impediunt, cun fuerint materiales Similiter etiam lapsus compositionales, ut praedictorum fora minum coangustatio a generarione, uel a tempore proueniens, & ipsorum exasperatio, & tanquam receptaculum repletio, & apostemata, & soluta continuitas eorum in olfactu nocumentum diminutionis, ablationis, aut corruptionis efficere possit omnium sermonum consideratione insi Et ex horum mul apparet, quòd nocumentum in olfa ctu contingere possit ex sex causis superius enarratis Prima quidem ex debilitate uirtutis impotentis ad productio nem operationis olfactiuae, ut pater in debilitatis longis, & forti bus aegritudinibus. Secunda uero ex parte instrumenti: quia spiritus in quantita te, & qualitate uariatur. Tertia uero ex parte nocumenti principalis organi, quod est cerebrum, aut carunculae mamillares, uel utrunque simul. Quarta ex parte aduenientis accidentis in osse radicis nasi riza nominati. Quinta ex parte membri attractionis aerit, quod est lacertus ALIIM praedictus Sexta, & ultima ex parte uiarum, quae deferre debent aerem iam attractum, ut quia solutae clausae, uel exasperatae sunt.","prev":{"citation":"Consilia 57.1-5","label":"57.1 to 57.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.1"},"next":{"citation":"Consilia 58","label":"CONSILIVM XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/58"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}