{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 576","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 576","ref":"576","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/576","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/576.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"ciales ulcerum in renibus uritidibus & uesica in ueniuntur a sapientibus assignatae causa Quarum una est descensus lapillorum per uias praedictorum membrorum. Cum enim uiae renum uritidorum & uesicae sunt nota biliter strictae & contingit lapidem a uirtute uehementer impellij non est mirum si frequenter sua asperitate excoriationem faciat in illis, & maxime quia tales lapilli plurimum inueniuntur angulosi, & eininentias habere acutas, a quibus fit solutio continuitatis in uijs per quas angustiose impelluntur. Ex quo apparet quòd talis lapillorum transitus non est immediata causa ulceris, immo uulneris praecedentis ipsa ulcera. Nondum enim solutio continuitatis ulcus nominatur nisi quando iam in ipsa pus uel uirulentia fuerit congenita Secunda uero specialis causa ulcerum renum est inuentio ma terierum sine acuitate naturali. ut colericae materiae: siue acuita te accidentali sint acurę ut adustae & salsae. Quae quidem materiae, & licet contingat esse subtiles facile penetrabiles: tamen quia transeunt per angustas uias in eisdem retentae sunt causa uulnerum primo, & ulcerum secundo. ut iam dictum est Tertia uero specialis causa ulcerum in praedictis uijs est inuentio materierum quae grossae & uiscosae sunt quae sunt causa so lutionis continuitatis accidentalis. Cum enim materiae iam praedictae sint multum fixae, & inuiscatae membris praedictis quae angusta sunt non possunt a membris separari, nisi cum ue hementi conatu, & impulsione uirtutis ad quae sequitur solutio continuitatis per uiam magnae extensionis. Et iterum fortasse, quia medicus percipiens illarum materierum multitudinem & fixionem, intendens eradicationem earum, procedit in pluribus cum diureticis & abstersiuis calidis, & notabiliter acutis: quare materiae aliqualiter acutae fiunt a praedictis & ulcerant Inter tamen ulcera praedicta frequentius eueniunt illa quae fiunt a lapide & materiebus acutis et ab eruptione apostematis: quae tamen in malitia et bonitate eorum differunt secundum ma gnitudinem eorum. et secundum longitudinem temporis. et secundum prauitatem puris et uirus quae generantur in eis. Nam de ulceribus et alijs solutionibus continuitatis quae inueniuntur in renibus illa in quibus inueniuntur materiae minoris mali tiae non sunt magni timoris. Illa uero in quibus inueniuntur ma teriae acutae aut alterius malitiae sunt magni timoris: propterea quia faciunt accidere dilatationem scilicet magnam et perducunt ad perditionem. Cum enim in renibus facta est magna et profunda solutio continuitaris, et proprie penetrans utrunque latus quae uocatur disruptio, omnis talis est mortalis auctoritate Hipo. aphorismorum sexta, quae allegatur ab Aui. cuius omnes isti sunt sermones. decimaoctaua tertij. secundo tractatu. octauo capitulo De signis ardoris urinae prouenientis a praedictis causis praeterquàm a lapide.","prev":{"citation":"Consilia 575","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/575"},"next":{"citation":"Consilia 576-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/576-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/576-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}