{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 585.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 585.1-5","ref":"585.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Et quarto quia non est uehementem foetorem habens ut in pluribus nisi in tempore magnae corruptionis ulcerum praedictorum. Pus uero quod a uesica descendit grossum & flegmatibus commixtum inuenitur, à quibus raro euacuatur uesica ipsum etiam subsidet in urina. Et quinto iterum cum foetet maior percipitur ab eo foetor quam in eo qui a renibus educitur. Sanies uero quae ab ulceribus uritidorum educitur & pauca est, & non uehementer commixta, ut illa quae renum & ad albe dinem tendens, nec tantum aquositatis subsidens, nec tanto fotore associata, quanto illa quae a uesica effunditur Amplius iterum ista generali differentia differunt horum membrorum ulcera ex parte loci doloris. In ulceribus enim re num dolor percipitur posterius & apud ylis. ut supra uisum est. In ulceribus enim uesicae percipitur in pectine & sub osseo, & quandoque extenditur usque ad ylia & uentrem uelut dolor laborantis in partu Et rursus adhuc sexto. differunt generaliter horum membrorum ulceta ex parte speciei doloris & intensionis eius, dolor.n. ab ulceribus renum eueniens plurimum est acutus cum punctie ne ac etiam inflammatione notabili, & licet sit notabiliter inte sus, non tamen adeo sicut dolor in uesica a paritate causarum proueniens. uesica enim est membrum neruosum, cuius sen satio tristis intensiue maior est, quam illa quae est renum, dolent enim renes solum sensatione panniculi, cuius tamen sensatio ab eorum carnositate obtusior est quam in uesica. Septimo iterum differunt horum membrorum ulcera inuicen per quaedam accidentia concomitari solentia secundum eorum diuersitatem. Vicera enim renum utplurimum concomitatur totius corporis lassitudo & impotentia ad progressiuum motum, & ad alia exercitia. & huiusmodi causa est, quia multis de paribus neruorum orientium a nucha, quibus motus corporis tanquam instrumentis perficitur, in nocumento renum materia uel mala complexio communicatur, quae est causa impedimenti talium instrumentorum ad exeundum in opera motus co nenientia. Talia enim accidentia si concomitantur ulcera uesi cae maxime apparent in membris motus per quae inferiora men bra mouentur, ut anchae coxae tibiae. Etiam nicera renum cor comitari solent dolor communicatus mirach & parti uentris proxime ulcerato reni. Et huius quidem causa cassignatur a uiatico quinto libro. de aegritudinibus renum.","prev":{"citation":"Consilia 584.9","label":"CLNIXAXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/584.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/584.9"},"next":{"citation":"Consilia 585.6-7","label":"585.6 to 585.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}