{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 596.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 596.1-4","ref":"596.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Nono & ultimo, quòd si candela uel siringa imponatur collo uesicae & extrahatur suauiter, percipietur in foraminibus siringae aliquid sanguinis adhaerere, quibus praeceptis stante repletione notabili corporis & partium praedictarum applicentur phlebotomiae, ut paulo ante dictum est. Secundo uero fiant semicupia ex praedictis rebus, in quibus tamen semper magna quantitas apij, absinthij, rubeae tinctorum, polij montani, & centaureae minoris, apponatur, haec enim omnia operationes & proprietates habent dissoluendi sanguinem coagulatum, & proprie cimino inest uirtus talis De localibus autem intrinsecus administrandis, summum reuse lium est intromittere aquam mellis calidam & ualde dulcem. Iterum confert intromissio uini subtilis albi & bene fumosi. Et tertio confert ad illud succus apij iniectus, & similiter aqua sublimationis eius licet debilior sit Et si per haec omnia aut ipsorum efficaciora dissoluitur sanguis, habebitur intentum: sinautem, praedictis addatur modici aceti albi subtilis & acuti Scio autem ego quòd iniectio lixiuij notabiliter calidi potenter dissoluit sanguinem siue congelatus siue coagulatus extiterit Et per haec omnia apparet satis sufficienter prouisum esse ac turam cuiuscunque speciei appropriatae uel reductiuae. Quaecunque enim stranguriae species debilis reduci potest ad curam per in genia & instrumenta in praecedentibus capitulis posita, quae omnia hic uir attendere debet gratia praeseruationis sui ipsius euitando huius aegritudinis effectiuas causas, quae tactae fuerunt, & aperiendo quibusdam instrumentis lenituris & aperituris su, pra memoratis. Et diuina interueniente gratia curabitur a dipositione ista, si recidiuabit in illam, & praeseruabitur à lapsu in ipsam. amen. ONSILIVM. CLXXXVIII. De dissuria & stranguria simul prouenientibus ab acuitate urinae & ab excoriatione cum ulceribus in collo uesicae. Diuiditur autem consilium in capitula tria. De dispositionibus ipsis, & de causis & signis earum. Cap. I. uir Gayeranus laborat a Ic nobilis gritudine uerenda mul tum propter plurima motiua. Primo propter ipsius diutumitatem, cum ipsa satis prolixo tempore perdutauerit. Secundo uero propter ipsius aegritudinis maneriem, quoniam est de his quae non solent bene curati, cum ipsa sit dispositio uiarum urinae. est enim dissuria commixta cum stranguria, ut paulo post uidebitur. Tertio propter aetatem huius uiri, qui secundum quòd dicitur septuagenarius est.","prev":{"citation":"Consilia 595.13","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/595.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/595.13"},"next":{"citation":"Consilia 596.5-7","label":"596.5 to 596.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}