{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 60.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 60.5-7","ref":"60.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/60.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/60.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/60.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Si diligenter consideretur lapsus hepatis huius uiCri, & renum ipsius: & etiam dolor capitis proueniens a co lera uitellina, ut primo cap. secundae sectionis uisum est. Apparet, quòd aer & omnium aliarum rerum non naturalium applica tio fieri deberet cum infrigidatione, & humectatione eorum: quod etiam confirmatur ex aetate eius; quia adolescens est, & ex habi rudine eius, quia satis macer. huiusmodi autem macredo calidita tem, & siccitatem arguit magis, quam frigiditatem, & humiditatem: uerum quia in eo inuenitur stomachi frigiditas, & hum diras, & motus tremulus cordis a frigiditate, & humiditate proueniens. Inuenitur & tertio in ipso multarum humiditatum aug mentum, quod consecutum est remissionem caloris innati, quae successit retentioni euacuationis consuetae, ut supra uisum est. pe nultimo capitulo sectionis secundae. Ideo propter hanc secun dam considerationem oporteret administrari res non naturales in caliditate & siccitate eleuatas. In eo uero, quia tales auge rent lapsum hepatis, & renum, & dolorem capitis: & ex altera fri gida & humida augerent lapsum stomachi, & cordis. Ideo neces larium est medium tenere ita, ut administrentur calefacientia, & exiccantia primi gradus, & remissae dos. Talia enim respectu ca liditatis, & siccitatis hepatis, & renum, quae intensa est per pau latinam administrationem, erunt remissiua lapsus illorum mem brorum: & erunt contraria lapsui stomachi, & cordis: quare uidentur ei conuenientia Igitur aer loci, uel habitationis eligatur ad leuem caliditatem eleuatus, & notabiliter siccior, quam calidior, minime autem frigi dus, & humidus. Domus itaque eius habeat aspectum orientalem. & sit cameAITTI ra tabulis condecenter munita a flatu uenti, & a cursibus aquarum uel a propinquitate fontium elongata.","prev":{"citation":"Consilia 60.1-4","label":"60.1 to 60.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/60.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/60.1"},"next":{"citation":"Consilia 61.1-4","label":"61.1 to 61.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/61.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}