{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 602.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 602.1-4","ref":"602.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/602.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/602.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/602.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"In uere nanque uigorata caliditate continentis caliditate ex pansa de centro ad circunferentiam magis quàm erat in tempo re hyemis dissoluuntur materiae humorales per totum corpus discurrendo, & acuuntur, ubi in hyeme congregatae & sepulta stabant in profundis partibus humani corporis. Propter quod medicinalia interiora non oportet esse ita excellenter calida in tempore hyemis sicut exteriora in tempore illo. Si quis enim desiderat resoluere attrahere materias humo rales ab humano corpote in tempore hyemis per medicinas ex terius applicatas, oportet quòd ipsae sint potentiores ualde propter clausionem pororum exteriorum. Illae uero! quae administrantur interius in hyeme non debent esse ita excellenter cali dae, propterea quia caliditas uigorosior est in tempore hyemis in profundis partibus quam existat in uere & aestate. Et hoc ha bet ueritatem magis in corporibus bene carnosis & robustis & non in resolutis ualde & debilibus. Et sunt sermones clausi ir sententia summi Hippocra. prima aphorismorum. Ventres hye me calidissimi sunt natura. & comment. eius in eodem loco Et sic considerando alia tria anni tempora secundum consistentias naturales eorum omnino oportet instrumenta medici nalia quae recte applicantur esse diuersa in naturis complexionibus & gradibus earum. pro regimine huius uiri per totum tempus hyeItaque mis obseruando quandoque ponam instrumen ta medicinalia. Et primum quidem est electuarium hoc. Re cipe mucillaginis granorum mucheite, 3. ij. cassiae nuper euul sae a canna sua cum aqua dissolutionis gummi cerasorum. 3. iiij. pulueris thimi & foliorum senae. an. 3. j. s. zucchari ru§. ij. coquatur zuccharum lento igne cum aqua distillationis mercurialis usque ad uiscositatem, deinde incorporetur cum cassia & mucillagine: posterius apponantur pulueres, & ultimate superadiungatur pul. mac. 3. j. 8. Et de hoc electuario ante coenam per quartam partem horae accipiat. §. j. deglutiendo ipsum absque potu: & comedat post ipsum. 3. ij. passu. nigrarum bene mundatarum, uel si placet ei poterit praedictum electuarium eodem modo accipere in aurora, & comedere per horas tres post.","prev":{"citation":"Consilia 601-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601-2"},"next":{"citation":"Consilia 602.5-8","label":"602.5 to 602.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/602.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/602.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}