{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 629.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 629.5-8","ref":"629.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/629.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/629.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/629.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"manatio enim illa consequitur contentiue debilitatem interiorum. 6. ubi supra. Tenuitas uero materierum & subtilitas earum est causa dispositionis huius: eo quia tenue quodlibet resudet. 20. tertij cap de multiplicatione pollutionis, sicut acuitas mordicat & lincitat uirtutem ad sui expulsionem: ut Auic. ibidem. igitur materm est gomoreę causa: aut quia multa: aut quia subtilis: aut quia aci ta: ut in plurimo euentus. Causa uero dispositionis huius ex parte membrorum sumpti est, aut ex parte uasorum spermatis, aut ex parte renum: aut ex parte principalium membrorum Ex parte quidem vasorum quae tripliciter diuersificantur, am enim sunt uasa delatoria ut emulgentes & pori spermatis, quo rum dexter oritur a rene dextro. Sinister uero ab arteria adorti, ut 20. tertijs primo cap. & 21. Aut sunt uasa materiei seminalis conseruatiua, sicut est uena chilis in qua secundum ueriorem tia materia seminis, quae est superfluitas ultimi alimenti utilis repe ritur: ut 20. tertij. primo. cap. in sententia colligendum. Aut ter tio uasa illa dicuntur expulsoria uesut sunt uasa inuoluta & uia seminis tertia in uirga inuenta. In qua uiae sunt tres scilicet uia urinae, uia spermatis, & uia alguadi, uigesimo rertij, allegato cap. in fine. At uero si contingat hanc dispositionem fieri propter nocu mentum in uasis delatorijs nec esse est assignare ipsum, aut pro pter debilitatem uirtutis retentiuae ipsorum, aut propter domi nium roboris expulsiuae eorum, aut propter maiorem motum qui concurrit ad expellendum materiam uelut motus fortis spasmo sus, ut in epilenticis & sibi similibus: ut patet interiorumi 6. prae allegato cap Quae uero fiunt ultra naturam aliter sunt, nam cen tinentia propter defectionem fit expulsiuae. inanitio uero propter continentiae debilitatem, aut propter aliquod mouens menbra ut expellant contenta, sicut contingit vasis spermatis sperma emittere, in epilepsia & aliis passionibus quae sunt de genegenerat. in uiris re spasmi si fortis est. Ex quibus nonnulla probleumata solui pos sent clarae, ut propter quod epilenticus emittit semen inuolun tariae, & similia quę tu considera. Haec expulsio materiei a prae dictis uasis nequaquam fieri potest nisi apertis ipsis, & motis.","prev":{"citation":"Consilia 629.1-4","label":"629.1 to 629.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/629.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/629.1"},"next":{"citation":"Consilia 630.1-5","label":"630.1 to 630.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/630.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/630.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}