{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 631.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 631.1-4","ref":"631.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/631.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/631.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/631.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"aut ad frigidum leui frigiditate: eo quia lap sus non euacuatur à caliditate multiplicata in renibus & hepate eius: ut supra uisum est. quod etiam apparet ex tinctura urina rum: & acuitate & foetore ea materia perceptis. Iterum incline tur eius aer ad siccitatem notabiliter intensiorem: quam sit frigiditas eius propter consumptionem, quae necessaria est in multitudine materierum quae superabundant. nullus enim aer exces siue qualitatis est sibi conueniens. probatur, quia calidus ualde propter dissolutionem materierum, & humidus propter lassitudinem & mollificationem uasorum timendi sunt. Idem etiam intelligendum est de camera, domo & loco in quibus moram contrahit. De motu & quiete. motus omnis uidetur ab hoc pariente ui tandus esse: ne propter ipsum materiae in fluxu ponantur, & calot naturalis dissoluatur, & a conuenienti operatione in materias prohibeatur. Omnis enim motus fortis multus paucus, & quiete commixtus communicant in hoc ut calorem efficiant for tiorem. tertia primi. doctrina secunda. ca. decimotertio. Sed calor fortificatus attrahendo materias & dissoluendo noceret, qua re &c. In summa igitur quiete utatur omnino, & abscindat a se omne exercitium, nullum enim tale conuenit ei in fine rei. 5. bre marii. ca. 13. Maxime autem exercitium effugiat equitandi, & omne illud per quod fortis est & necessaria in corpore distensio, & maxime in partibus spine &c De somno & uigilia. somno utatur hic nobilis in quantitate mecliocris longitudinis. talis enim iuuat ad digerendum materias & maturandum quas inuenit, & eas ad sanguinis naturam con uertit & calefacit conuenienter, & transit caior per corpus; & calefacit ipsum caliditate naturali. Si autem somnus iuuene rit hiumores acutos colericos & perdurauerit eius tempus cale faci et calore extraneo secunda primi. doctrina. 2. cap. 13. nulla cali ditatis extraneae additio huic corpori coneniens est. cum am in ipso inueniatur putredinalis caloris uestigium, ut supra dediictum est. Igitur somnus eius est magis interceptus quam long itudine continuatus. Ita ut pluribus somnis satisfaciat necessitati digestionis & uigorationis caloris, quam per unam dor miti one longo tempore continuatam.","prev":{"citation":"Consilia 630.6-7","label":"630.6 to 630.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/630.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/630.6"},"next":{"citation":"Consilia 631.5-8","label":"631.5 to 631.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/631.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/631.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}