{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 646.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 646.1-4","ref":"646.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"musci, & teneatur per mediam noctem, & est de medicinis nobi ioribus, quas in tota mea aetate reperire potuerim De his uero quae matricem excellenter confortant solent es se sicut muscus & ambra, doronicum, mellissa, crocus, cardamomum, & cassia lignea, ex quibus fiant suffumigationes, sessio nes, nunctiones & sibi similia. De his uero quae confortant renes sunt situt dactili, citonia, bolus armenus, mastix, & uniuersaliter omnia stiptica calida in dispositionibus renum frigidis, & frigida in calidis. Et species lactis sicut caprinum, camelinum, & ouinum, iuxta dicta Auic. 14. tertii capitulo quarto dum inquit, & administretur lac camelinum & ouinum. De confortantibus appropriatis renibus & matrici. Caj capitulum de his quae conLtimum uero fortant matricem persaepius completur multis instrumentis de quorum numero de simplicibus est puluis matricariae. Item puluis masticis. Item puluis betonicae, arthemisiae, cassiae ligneae, mirra, daucus, balsa mita & semen eius, & planta gariophilata dicta, de quarum altera dari debet. 3.i. cum aqua decoctionis matricariae arthemi siae rutae, & betonicae. haec enim omnia cum hoc quod exiccant superfluas humiditates matricis etiam confortant ipsam. De compositis uero sunt sicut theriaca magna, mitridatum, theodoricum, hiperistum, & anacardum, & confectio alkekengi, quarum quaelibet excellenter est laudata non solum ad exic candum matricis superfluitates & confortandum eam, sed etiam ad ipsam faciendam foecundam, & facile impregnandam. Et proprie si detur ex altero illorum. 3.i. pluribus diebus cum aqua decoctionis rasurae eboris. Est enim conueniens ad impregnare faciendum. 21. tertii tractatu primo capitulo de regimine impregnationis. De his uero quae confortant exterius adhibita matricem sunt uelut inuuctiones, suffumigationes, encatismata, pessaria & sibi similia. Itaque suffumigium bonum conferens ad humorositates & lentositates matricis, & sterilitatem impregnationis poterit es se tale. Rec. nere. 3. 1. storacis calamitae, galliae muscatae, sandara ae, assari, nepitae, ligni aloes. an. 3.ii. gallarum cupressi. 5. 12s. fiat horum omnium per se subtilis puluis, & effundatur super carbones ignitos, & fumus eius recipiatur in matricem per cannu lam concauam, cuius una extremitas imponatur anteriori matricis, reliqua uero latam basim habens uelut tuba supponatur uapori a pulueribus ignitis eleuato. Ex quibus etiam medicinis tale compositum ingredientibus fieri possunt decoctiones, quarum uapor interius in matricem recipiatur per cannulam iam praedictam.","prev":{"citation":"Consilia 645.5-7","label":"645.5 to 645.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/645.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/645.5"},"next":{"citation":"Consilia 646.5-7","label":"646.5 to 646.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}