{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 658.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 658.1-4","ref":"658.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Amplius calor debilis non poterit a materia in sperma conuertenda depurare partes uaporosas uentosas aquosas grossas neque terreas quare non poterit sperma remanere dyasanum & rutilans, qu re non poterit esse conuenienter spumosum. dyafaneitas enim ipsius arguit ipsum esse bene spumosum, quia spiritus est &c. Amplius etiam in spermate non poterit reperiri globosit an conueniens quando fuerit a debili calore naturali congenita. Substantia enim ipsius globositas, & compacitas talis proueniunt per caloris debitam coctionem facientis & expurgantis si perfluas partes, & facientis debitam permixtionem humidiequei cum sicco terreo materiei ex qua generatur sperma. Vnde ex praedictis apparet, quod defectus in embrione facile assigna ri potest propter defectum in causa ex qua generatur, quae est sperma uirile siue ipsum effectiue tamen siue materialiter, aut utroque modo concurrat. Adhuc etiam considerandum est quod defectus in embrione assignari potest per uelocem emissionem spermatis. aut enim uelocior exit propter debilitatem retentiuae quae non retinet ipsum adeo ut bene digeratur. Aut exitus eius est uelox propter nimiam fluxibilitatem, aut propter qualitatem priuatiuam & acutam in eo inuentam. Cum ergo sperma ita ue lociter educatur non bene conuenienter a matrice suscipitur an ma ipsa ipsum amplexatur: nam delectationem conuenientem ex uelocitate exitus eius accipit matrix, quare ex tali spermate, aut raro fit generatio, aut si concipiatur non erit robustus neque uigorosus embrio. Similiter etiam tertio accidit in embrione debilitas ex parte spermatis eo quia ex illaudabili materia generatum fuit, quia nimium pauca uiscosa lubrica aucta aut aliter male complexionata fuit materia ex qua generabatur sperma. Et adhuc ex quarta causa superius enumerata apparet posse contrahi nocumenta in embrione. Cum enim aliquis coit 8 habet imaginationem uel santasiam circa res tristantes timere facientes, uel abhorrentes, aut motum suffocariuum uel disgregatiuum spirituum & humorum efficientes, patet quod non poterit uerum & prolificum generari sperma, propter quod opostet coeuntes cum magno appetitu delectatione & cogitatione praecipue ad talem actum exire si generare intendunt, & intantum contemplando processerunt sapientes quod fortis imaginatio in tempore coitus facta circa luscum gibbosum robu stum animosum imbecillem & inhonestum uirum potest esse causa ut tales proprietates uel similes recipiant principia gene rationis, circa quales fortiter imaginatio animae persistebat in tempore coitus.","prev":{"citation":"Consilia 657-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/657-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/657-2"},"next":{"citation":"Consilia 658.5-7","label":"658.5 to 658.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}