{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 662-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 662-2","ref":"662-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/662-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/662-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/662-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"CONSILIVM. CCXII. Pro quadam domina quae frustum carnis emisit ma gnum spongiosum & semiputridum. honesta domina Fig. Ro generosa Ioanna uxore Nicolai praedicti. Praemittendum primo quod dispositio eius ualde uerenda est, & magna sollicitudine procuranda. Fuit enim haec domina molatica, sicut sensu uisus exper tum erat. emisit enim frustum carnis manum difforme spongiosum & semiputridum suae matricis dispositionem pessimam ostendens. Ego enim licet plurimas pertractauerim mulieres, raro uidi aliquam earum bene terminari quin aut recidiuent in aegritudi nem eandem specie. Aut terminentur in immoderatum fluxum menstruorum. Aut superueniat matricibus earum corru ptio saniosa, aut apostementur earum matrices. Et quinto ite rum propter debilitatem communicatam hepati saepe contingit eas transire in asclitem & timpanitem & reliquas malas aegri tudines, si tamen cum sollicitudine auiro perito in scientia & opere conuenienter regantur sanari possent. Itaque domina ista abstineat a cibis infrigidantibus & humectantibus regendo se proprie sicut de coniuge suo, Nicolao scilicet Tarundo dictum est. Et pro ipsa de medicinalibus haec solennia consulo obseruari debere. Primum itaque ipsorum est per spatium duorum mensium om ni mane accipiat aquae sublimationis hucuen. & est matricaria ab Auic. ita nominata. 3. iii. & sit calida in aurora accepta, post quam tardetur cibus ad minus horis. iiij Secundum est quod omni quarta die hora qua accipit praedictam aquam, accipiat pillulam unam de infrascriptis. Rec. galbani mollis & electi. 3. ii. florum arthemisiae ipericonis & assari an. S. i. dissoluatur galbanum cum uino aromatico & fiant pillulae ex omni. 3. vi. Tertium speciale est hoc quod haec mulier omni fine xV. die rum purgetur cum 3. vi. benedictae acceptis cum. J. ii. aquae ma tricariae calefactae & zuccharatae, & tardet cibum post horis vi. Quartum principale est quod haec domina super parte inferiori uentris sui incipiendo infra umbilicum per unum digitum, & usque ad femur portet cerotum hoc continue ibi affixum, & si cadit iterum renouetur. Cuius descriptio Recip. galbani pinguis & electi. 3. i.s. galliae muscatae. 3. ii. aliptae mus. 3.i. cerae alba 3. iii. dissoluantur gummae cum uino aromatico acuto. & reliquis incorporatis fiat cerotum bene tenax, Quintum speciale est encatisma istud, in quo haec honestissima domina tribus diebus bis in die qualibet hebdomada sedere debet. Rec. galliae mus. 3. ii. colofoniae. 3. 5. florum ipericonis betonicae arthemisiae matricariae. an. M.iii. herbesulae & est bistorta. M.v. coquantur omnia in notabili quantitate aquae quousque fiat conuenienter aromatica, & in hanc aquam conuenii ter calidam in uase magno imponat se. Ita quod usque ad umbi licum pertingat aqua, & est potens remedium ad rectificandum matricem, & omnia membra generationis, quorum rectificatio nem completam concedat sibi qui omnes langores sanat. Ad laudem omnipotentis. Consilium E sus in hepate generata per chilim uenam descendentem & ra","prev":{"citation":"Consilia 662","label":"CONSILIVM CCX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/662"},"next":{"citation":"Consilia 663.1-4","label":"663.1 to 663.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/663.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}