{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 678","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 678","ref":"678","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/678","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/678","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/678.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"Ita ex fundamento omnium horum sermonum uidetur esse dispositionem huius dominae ad determinatam declarationem adductam Et apparet iterum ex hoc fundamento posse reddi causam omnium effectuum uel accidentium in ipsa apparentium sit tertio iterum potest uideri ex hoc fundamento causa mortis foetus post natiuitatem eius quae est propter aegritudinemlit matrice contractam, cuius nocumentum non aeque bene tolerat soetus post natiuitatem sicut tolerabat in matrice, eo quia poter tior est aer cum alijs rebus non naturalibus ad alterandum foetum parum post natiuitatem eius extra uterum quam in utero Vltimo ex hoc fundamento facile concludi potest quod aegritudo huius mulieris est difficilis curationis saltem propter longitudinem eius, licet etiam aliae causae concurrant ad eius paruitatem Et concluditur ex his ultimo necessarium esse festinam curationem ipsius & ualde sollicitam, quare autem in sequentibu succinctiue declarabitur. De regimine per administrationem sex rerum non naturalium","prev":{"citation":"Consilia 677.5-8","label":"677.5 to 677.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/677.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/677.5"},"next":{"citation":"Consilia 678-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/678-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/678-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}