{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 69.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 69.1-4","ref":"69.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/69.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/69.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/69.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Oportet autem hic fundamentum accipere, quòd omnium prae dictorum accidentium una, & sufficiens causa est mala comple xio frigida, & humida in toto corpore huius viri multum acuta Hoc autem ex pluribus signis deduci potest: primo quidem ab inhaerentibus substantiae, quia per tactum in quacunque parte eius mollicies repraesentatur, & frigiditas etiam; licet sit remissior quam humiditas. Lapsus enim huius uiri ad humiditatem magis est, quam ad frigiditatem inclinatus. quod apparet ex uehementi om nium partium corporis mollitie, & remissa in eis rubedine, carnositatis augmento cum magna ipsius mollitie ex pluribus alijs nunc resecandis. terum praedictus lapsus demonstrari potest per signa sumpta ab operationibus. Primo quidem uirtutis pulsatilis, quia pulsus est mollis, & tardus: licet enim humiditas haberet arterias reddere molles: multitudo tamen eius indisponit ad motum ut patet in paralysi. Etiam est paruus propter remissam caliditatem, & auctam humiditatem: & propter hoc non est uelox: sed ad frequentiam inclinatus. Cum enim uirtus suae necessitati per magnitudinem, & uelocitatem non sufficienter satisfaciat; supplet cum aliquali frequentia Apparet etiam hoc percipi posse per nocumentum anhelitus huius uiri, quod in ueritate est anhelitus constrictio: Multa. n. humiditas comprimendo membra anhelitus est causa anhelitus constricti ita, quòd uideatur patienti eum dilatare organa anhe litus comprimentis hanc dilatationem impedire Et ex hoc fundamento iterum declarari potest causa alterius accidentis .s. motus tremuli cordis: uirtus. n. recompensans neces sitati cordis non potest facere diastolem magnam propter ipsius debilitatem & inobedientiam. quare humiditas augmentata lassitu dinem faciet: in partibus mobilibus cordis. quare accidit motus tremulus cordis; quotiens.n.uirtus mouet cor ad diastolandum multa humiditas. & eius uapor impediendo motum lapsitudine, & debilitate, quam facit, est causa motus tremuli cordis: & est accidens ualde uerendum, & proprie si perseueraret. Vnde qui ha bet motum cordis tremulum continuum, caueat ne subita intercipia tur morte. 3. primi ca.","prev":{"citation":"Consilia 68","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/68"},"next":{"citation":"Consilia 69.5-8","label":"69.5 to 69.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/69.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/69.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}