{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 696","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 696","ref":"696","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/696","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/696","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/696.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"ergo necessarium est ades A se nocumentum compressionis, quod declarandum erat. Quartum signum principale est aggregatum. eo quia hanc dispositionem sequitur saepe uel semper spasmus tremor & timor sine causa. s. manifesta. spasmus enim potest esse non proportionatus ad materiam accidens propter dolorem uel simpli cem alterationem. sed horum duorum causae non sunt medico aeque bene manifestę sicut causae materialis spasmi. quare &c. & eodem modo ex suis causis uerificaretur tremor & timor. & tu considera. Quintum signum est apparitio rei rotundae in pectine, cuius causa potest esse uentositatis propulsio ad loca illa. Amplius etiam materierum humoraliu fluxus, & iterum frigidioris fundi matricis super ossa semoris situalis collocatio Vltimum signum est manifestatio alicuius rei descendentis cum leuitate quando superior pars matricis iam descendit. & hoc quidem est rationabile. eo quia superior pars matricis descendere non posset nisi propter multam humiditatem mollificantem ipsam, sed cum humiditate sentitur lenitas descensus. igitur &c distinctiua exitus partium comprehenAt uero signa duntur ex istis. Primo quidem ex uisu, ut aspiciens uideat exterius prominere collum cum orificio absque corpore. Secundo uero in actu, eo quia patiens percipit separationem matricis ab orificio exteriori praecise per spacium. viii. uel. X digitorum. Tertio iterum per signum demonstratiuum ab auctoribus po situm. si enim egreditur praecise collum matricis absque corpore ipsius, tunc non percipitur in exteriori parte foramen idest ouum uel pars matricis durior, quae est orificium eius intrinsecum. Si autem totaliter exiuerit matrix, tunc sensu tactus & uisus percipitur illa rotunditas & significat matricem secundum sui totam extra conuersam esse. Et haec quidem de theoria huius di spositionis intelligi debent, quae cum sit non leuiter uerenda, u praedictum est, aduocat ad se curam sollicitam & festinam & su bitam. non enim speratur huius dispositionis curatio nisi dun est recens. uigesimaprima tertij, capitulo & tractatu quarto. De cura per regimen sex rerum non natura","prev":{"citation":"Consilia 695.13-14","label":"695.13 to 695.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/695.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/695.13"},"next":{"citation":"Consilia 696-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/696-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/696-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}