{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 697.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 697.5-7","ref":"697.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/697.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/697.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/697.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Si autem fieri non posse tunc dissoluatur & iterato ligetur, & talis modus teneatur usque ad completam eius sustentationem interius. autem matrix iam interius reducta in lo Conseruatur co suo naturali per ligaturam praedicta. Adhuc etiam per appositionem uentosarum super parte natium absque scarificatione. Tertio iterum cum rebus aromaticis per superius applicatis sicut cum musco & ambra si non abhorreret eam. Adhuc odorando lignum aloes, galliam mus. folium, macem, amomum, car damomum majus. Et hoc oppositum quod est elegantis operationis. Rec. storacis calamitae. 3. 8. ligni al. ro. cinamomi electi, galiae mus. florum rosmarini. an . 8. ambrae, camphorae. an. gra. v. spicae nardi. J. iiii. puluerizentur omnia, & ligentur in sindone, & saepe odoretur. Et in summa omnia aromatica, & proprie c. & .s. sunt ei conuenientia, eo quia matricem inclinant ad superius, sicut econuerso omnia foetida odorata ipsam inferius declinare faciunt. Adhuc etiam matrix conseruatur iam reducta superponendo emplastrum istud orificio matricis bene calidum & proprie post secundam permurationem. Cuius haec est descriptio. Rec. sumach, granorum mirti, coriandrorum praeparatorum, lentium excorticatarum, ana. 3. ii. cupularum glandium, gallarum cu pressi, gallarum quercus, & proprie perforatarum. an. 3. iiii. acaciae, ciperi, sandaracae, ipoquistidos, litii, glutinis piscium. an. 3 i.farinae uolatilis molendini lib. i. s. coquantur omnia in aceto nigro non ualde acuto, aut in uino granatorum usque ad conue nientem spissitudinem, & post rasis pilis apponatur pudibundo, ut praedictum est, Item conseruatur matrix iam reducta per administrationem pulueris facti ex rebus praedicti emplastri, quae super puluerizetur inguinibos & pudibundis circunferentialiter & dorso prius E molendini, farinae fabarum. an. §. i.s. succi plantaginis. 3. viii. temadefacto cum aceto praedicto.","prev":{"citation":"Consilia 697.1-4","label":"697.1 to 697.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/697.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/697.1"},"next":{"citation":"Consilia 698.1-4","label":"698.1 to 698.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/698.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/698.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}