{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 731-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 731-2","ref":"731-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/731-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/731-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/731-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Cap. 11I. autem medicinalium in duo capitula parEgimen tiendum est, & primo in regimen prae Eseruatiuum, secundo uero in curatiuum huius dispositionis. Primum itaque capitulum complebitur partim ex his quae di cta sunt in regimine sex rerum non naturalium propter quod prohibetur materierum huius morbi augmentatio. Item etiam completur hoc regimen per prohibitionem descensus materierum ad loca patientia, & proprie cum defensione ex calcia de pelle canina facta, ut sibi ordinatum est. Et si quandoque contingeret remoueri calciam praedictam, desenda tur membrum a receptione materierum cum ligatura latitudinis trium digitorum, incipiendo a cauillis pedum, & ascendendo usque infra genu per duos digitos, deinde cum eadem uel alia incipiendo supra genu adherere ligatura totum eius usque prope inguina circumuoluendo. Complent etiam hanc praeseruationis intentionem ablutiones embroce & linimenta. Ablutio itaque ad illud optima potest esse haec. Rec. gallarum cupraessi, gallarum quercus & proprie perforatarum. an. num. XXV. sumach granorum mirti corticum granatorum, & florum eius, an. 3. i. scoriae ferri. 3. iiij. bulliant haec omnia in aqua usque ad consumptionem medietatis ex qua tepida in diebus frigidis, & frigida in diebus caloris ambo crura ab inguine usque ad plantas diligenter abluantur. Ex ista etia fieri post embroca effundendo ipsam ab alto cum expraessione per spongiam super membris, ut dictum est. Ego autem laudabilem embrocam inueni factam ex aqua extinctionis ferri ab alueolo fabrorum accepta & proprie quando in eadem longo tempore fuerint extincta ferramenta Linimentum bonum ad eandem intentionem. Rec. scoriae ferri subtilissime puluerizate. 3. i. sandaracae ipoquistidos acha tiae thutis hematitis carabae. an. 3. ii. glutinis piscium dissoluti cum aceto nigro. 3. i. olei de mastice olei de mirto. an. 3. iij cera tizec 10OC terae quantum sufficit. fiat unguentum molle quod postea leui E de uiribus cordis, finali capitulo, & est notabilis operationis ualde, cuius usus esse debet sicut de praedictis dictum est. Haec ter bulliat in lib. i.","prev":{"citation":"Consilia 731","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/731","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/731"},"next":{"citation":"Consilia 732","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/732"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}