{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 741.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 741.1-4","ref":"741.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/741.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/741.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/741.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Illa ergo quae assumuntur pro appetitu excitando per horas duas ante cibum capi debent, ut statim dictum est, talia autem sunt ut zingiber conditum, iringi coraliti, acorus conditus, nuces conditae, & alia quae omnia meliora sunt a medietate autum ni usque ad medietatem ueris. Reliquo autem tempore conue niret magis cinamum confectum, lignum aloes confectum. Con fectio autem de mirabolanis chebulis. Hae enim confectione humorum superfluitates in stomacho remanentes exiccando & exprimendo educunt. Conueniunt etiam pira condita & citra etiam condita. Laudo etiam ut peritiores dicunt usum electuarij huius, quod apud me expertum est, & secretum teneo. Rec. trium piperum, galangae, cassiae ligneae, calami aromatici, croci, ciperi, spicae indae, gariophil. cinamomi, costi dulcis, cardamomi, cinami, carpobalsami, zingib. seminis mirti, omnium. an. 3.i. masticis 3. V. terantur, cribellentur, & conficiantur cum melle dispuma, to. Dosis huius est coclear medium in mane ante cibum, & tantundem hora qua uaditis dormitum, & earum habere electuarium: hoc ualet enim obliuioni frigori renum dolori iuncturarum aegritudinibus uesicae humori crudo, sodae frigidae & uaporosae tussi phlegmaticae, praeparat & rectificat stomachum, fugat uentositates grossas, digerit cibum, excitat appetitum, resoluit phlegma grossum in stomacho, ualet uisui men ti, uoci, caniciei, podagrae frigidae, & conseruat sanitatem peroptime. Sit autem eius usus a principio Nouembris usque ad finem Februarij. Alio autem tempore utamini electuario de xiloaloes, cuius intentio est calefacere, confortare stomachum, & calefacere membra, sine superfluitate & digerere cibum & exiccare mode rate phlegma, & aperire uias, & est mihi eius descriptio. Rec spicae indae & celticae seminis apij, anisi, masticis. an. 5. i. ligni aloes, marubii. an. 3. iii. calami aromatici, gariophil. ro. an. 3. ii. macis, cinami, galliae muscatae. an. 3. ii. nucis mus. 3. V. conficiantur cum syr. r0. & accipiatur ex ipso coclear unum per unam, horam ante diem, & potest sumi medium coclear per duas horas post coenam sine potu.","prev":{"citation":"Consilia 740.5-7","label":"740.5 to 740.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/740.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/740.5"},"next":{"citation":"Consilia 741.5-8","label":"741.5 to 741.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/741.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/741.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}