{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 760.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 760.5-8","ref":"760.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"haec intentio adimpleatur non es securum credere aegritudines esse complete curatas, quoniam qua relinquuntur in morbis post crisim subuersiones facere consue uerunt. aphorismorum secunda. Intelligo autem post crisim si ue a natura siue ab arte factam Cum igitur materiae quae solent efficere recidiuas necessa rio sint aut antecedentes aut coniunctae, ideo oportet ac utrasque intendere, iuxta sermones Gal. tertio tegni dum inquit. Prius unamquamque causam abscindere. Credo autem ego satis ra tionabiliter esse processum ad gubernandum materias antecedi tes per ea quae in prima secunda & tertia intentionibus scripta fuerunt, unde relinquitur esse attendendum ad materias coniunctas & sunt materiae quaedam quae remanserunt infusae ligamentis iuncturarum, non tamen efficientes dolores in eis, quoniam ligamentorum nullum sentit. prima primi, cap. de membris. Nonnulla tamen harum materierum stant infusae in neruis diu ibidem commorantes debilitate caloris innati non resolutae. Vnde ex his sequuntur correlaria duo declaratiua quorundam apparentium. Primum est, quare quibusdam remanet tumor in iun cturis, cum quo etiam ambulare possent absque dolore. hoc enimici tingit quando materiae remanserunt in ligamentis quae non de lent. Et econtrario uidentur quidam qui prohibent a motu pro gressiuo quem efficere non possent sine uehementia doloris Hae igitur sunt illae materiae ad quarum exclusionem intende cum medicinis consumptiuis earundem. sunt enim harum medicinarum diuersitates quamplurimae. Et primo quidem hae materiae consumuntur cum linimentis exiccatiuis quorum primum est. Reci. sandaratae, gallarum cu pressi, gallarum quercus, spodii, sumach, & granorum mirti an 3.i.s. farinae orobi & farinae uolatilis molendini. an. 3. ii. bulliant haec omnis simul in uino rubeo pontico diligenter agitando eusquequo bene uiscosa fiunt, deinde liniantur uel emplastrentur bene cum ea iuncturae Secundum remedium est hoc. Rec. gallarum quercus lib. 5 farinae fabarum. 3. iiii. uini citoniorum. 3. ii1. bulliant omnia sicut de priori dictum est, & eodem modo applicentur Ego autem diebus meis non, inueni desiccatiuum conueniem tius quam hoc. Rec pulueris rofarum sib.s. mastvis. 5. 1. eroci. 3.i.","prev":{"citation":"Consilia 760.1-4","label":"760.1 to 760.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/760.1"},"next":{"citation":"Consilia 761.1-3","label":"761.1 to 761.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/761.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/761.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}