{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 767.6-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 767.6-8","ref":"767.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/767.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/767.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/767.6.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Quibusdam enim hominum propter uarias eorum dispositiones & proprietares indiuiduales melius operantur medicinae in nocte cum fuerint ante coenam assumptae. quibusdam autem econuerso in die cum fuerint ante prandium assumptę. perpe quod in istis standum est iudicio expe rimentali eius quod cotinue apparet: est autem huius electuarii descriptio talis. Rec. mucillaginis, granorum sebesten, mucilla ginis psilij, & mucill. citoniorum. an. 3. iiij. penidiarum. 3. iij. turbith, hermodactilorum. an. 3. ij. 2mgib. 3. 2. salis indi. 9.i. diagrid i grana. av. fiat electuarium, quod accipiatur, ut dictum est. Quis enim uereri debet medicamina talia ante cibum exhiberi debere cum etiam a sapientibus praecipiatur talia coqui & commisceri debere cum cibis, ut prima tertij cap. de canoni bus curationum capitis, & prima quarti, & quarta primi colligendum est Tertium principale instrumentum est, ut istis temporibu iste uir utatur hoc linimento super membris eius siccitatis 8 duritiei ipsorum remotiuo, & dolorum etiam sedatiuo. Rec. olei de sisamo, olei de ben, pinguedinis anatis & tassi. an. 3. j. pingudinis anseris, hyssopi humidae. an. 3. j. 8. sticados, origani, pusegij, calamenti, arteticae, bistortae. an. 3. 8. cerae al. quantum sufficit. fiat unguentum molle, & erit membrorum neruosorum con uenienter confortatiuum. Administretur autem in die naturali saltem bis uel ter calidum actu, & cum fricatione leui, & coopi riantur membra uelut in secundo principali capitulo demonstratum est Quartum instrumentum principale est, ad conseruandum membra iunctutalia a receptione fluxus materierum, & ad consumendum materias quae iam fluxerunt ad ea, abluantur membra frequenter & saepe ex aqua maris calefacta mediocriter dua bus uel tribus uicibus in die & magnus pes & magna manus Et quandoque ex eo fomententur collum & spatularum partes In hac enim existit uis exiccationis materierum phlegmatica rum membrorum neruosorum non exigua.","prev":{"citation":"Consilia 767.1-5","label":"767.1 to 767.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/767.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/767.1"},"next":{"citation":"Consilia 768","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/768","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/768"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}