{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 773.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 773.5-7","ref":"773.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/773.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/773.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/773.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"ratione ergo motus fit ad has iut cturas superfluitatum auractio, & ex consequenti dolorum generatio Quarta causa est harum iuncturarum complexionis debilitas. iuncturae enim pedum habent complexionem debiliorem aliis propter distantiam maiorem a fonte caloris, & propter hoc aliis partibus moltiplicantur magis dolores podagrici quam alio rum membrorum, eo quia iuncturae pedum tam ratione complexionis frigidae quam ratione distantiae a fonte caloris sun multum debiles, membra aut debilia naturaliter a membris for tibus recipiunt superfluitates, propter quod Haly dixit quod podagra fit in panniculo qui circundat ossa pedis & maxime lae dit & saepius, quia humiditates illuc descendentes non possunt digeri propter suam remotionem a fonte caloris ad secundum dicit Auic. quod aptiores ho Quantum mines ut in eis multiplicentur dolores inn cturarum sunt senes & conualescentes, & patientes cronicas aegritudines. Senes quidem propter debilitatem complexionis iuncturarum pedum maiorem in ipsis quam in aliis Et conualescentes potissime cum non regantur regiminer cto debilitantur & a digestione bona priuantur, & proprie cum non sunt curati cum sufficienti euacuatione Patientes uero aegritudines cronicas quia longas propter similem causam quandoque patiuntur uel aptitudinem habent, ut dolores podagricos incurrant Tempora aptiora ut in eis fiat podagra sunt uer & autumnus In uere quidem prapter motum sanguinis & humorum qui in praesenti tempore multiplicantur & nen terminantur. Vnde in OCNLV hominibus aptis currunt ad iuncturas. In autumno uero generantur dolores podagrici propter malitiam digestionis hum rum, & propter raritatem pororum membrorum in aestate factam. & raritatem quae fit in die ex calore autumni. Vijs enim dilatatis & apertis fluunt magis humores & in maiori quantitate recipiuntur ad tertium dicit Auic. quod dolores iunctu Quantum ratum, sola alteratione absque euacuatio ne non possunt curari sine uehementi timore.","prev":{"citation":"Consilia 773.1-4","label":"773.1 to 773.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/773.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/773.1"},"next":{"citation":"Consilia 774.1-4","label":"774.1 to 774.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/774.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/774.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}