{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 788.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 788.1-4","ref":"788.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/788.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/788.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/788.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Primo quidem caueat uit iste habitationem ciuitatis, & camerarum frigidarum, & habita tula uentosa, & maxime a partiali frigiditate manus sibi praeca uere debet: immo ipsam chirotheca bene calefaciente tueri debet In cibis uero euitet omnia quae sunt uiscosa, grossa, oppilatiua & infrigidatiua. uelut sunt carnes grossae, cutes, nerui, & pell culae animalium: & cibos pastiles, & imultam piscium quantitatem, & maxime uiscosorum, ut anguiilae tinchae & cacri, euitare debet Et caueat etianta multo lacte, & caser usu, & pane antiquo combusto & azimo, & ab usu fabarum & faseolorum. Et a fructi bus & herbis infrigidantibus, ut sunt pira, citonia, lactuca, bleta, portulaca, & consimiles Et effugiat uinum grossum nigrum & ualde dulce. immo om ne uinum simplex si potens est dimitti debet: nisi cum aqua re fractum. Et caueat a rebus quae sua grauitate uel compressione manui applicari possent Et caueat etiam adormitione prolixa & maxime diurna: quae est causa multiplicationis phlegimatum, quae redderent sar guinem grossum, oppilatiuum, & resolutioni indispositum. Et caueat a multa quantitate ciborum & potuum in quacunque cibatione acceptorum. De reliquis deterioribus esset frequens usus aceti, & acrimonium maxime citoniorum. In alijt autem regat seue sibi placet. uero medicinali manus huius gener Pro regimine si uiri, haec uidentur mihi necessari: obseruari debere, saltem usque ad decem dies futuri mensu Martij Primum est hoc. R.aloes infusi per quatuor dies in aqua sublimationis radicum hireos 3. ij agarici, turbith electorum. an 3. i.t hermodactilorum. 3. ij masticis. 3 j. zingib. anisi, cinamomi, macis. an. J. S. diagridij. S. ij. misceantur omnia per se subtili ter trita cum praedicto aloe, & fiant pilulae ex omni. 3. vj. de quibus iste uir omni quarta uel quinta die accipiat unam, per octauam partem horae ante cęnam. mundificat. n.neruos, stomachum, & caput a phiegmate apto discurrere ad neruos & chordas, & implere eos. Secundum remedium est. Rec. olei de mirto, olei de mastice. an. 3. j. 2. spodij, carabae, corallorum rubeorum, sandaracae. an. 3. masticis, thuris an. 3. 8. glutinis cartae. 3. vj. dragaganti, gumme arabici. an. 3. s. dissoluatur glutem cum aceto nigro acerrimo, & in corporetur cum. 3. 5. cerae, & uersus tempus infrigidationis addantur aliae species, & fiat unguentum bene tenax.","prev":{"citation":"Consilia 787-3","label":"787","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/787-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/787-3"},"next":{"citation":"Consilia 788.5-8","label":"788.5 to 788.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/788.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/788.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}