{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 79.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 79.1-5","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/79.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Canula ergo sit gros situdinis digitalis a laterali parte exterius apud fundum posita aperiatur, & cadat super prora capitis fronte eius, & alijs partibus circunquaque coronatis panno lineo satis grosso: deinde uoluat se a prora ad dextram, & à dextra ad sinistra, & de sinistra ad posteriorem, usquequo percipiat caliditatem aquae in profundo ce rebri conuenienter peruenisse: & poterit etiam corpus cum conuenientia tolerandi infusum stare usque ad spatulas uel medietatem corporis. Post hoc autem cum iam balneum acceperit super capite alijs quinque uel sex diebus laudo, & horis conuenientibus dimis sa balneatione omni ingrediatur stupham prope balneum factam, ut communiter fit: & cum eadem aqua balnei, & non cum dulci, in qua permaneat hora una tam materiae quàm sero. Haec in sum ma est balneandi forma conuenientior quae obseruari potest. Postquam ergo a balneo discesserit, necessarium est, ut quibusdam diebus intendat ad subtractionem materierum, quae dissolutae sunt: & de his, quę trahunt materiam a cerebro, & proprie est caputpurgium hoc. Recipe pulueris nigellae quae per quatuor dies infusa steterit in aceto. 3.j. aquae maioranae. 3. iiij. misceantur simul, & calesiant & traijciantur per nasum secundum modum superius dictum De his uero, quae materiam abscindunt a nucha, neruis, & mu sculis est oleum de pirethro, de quo calefacto fiat inuctio: ipsum enim torpidos, & paralyticos iuuat sexto de simplici medicina primo capitulo. Etiam conueniens est oleum de castoreo, & oleum de croco. Item conueniens exiccatiuum, & confortatiuum est hoc. Rec. olei amygdal. dul. 3. iij. sandaracae, baccarum lauri, piperis nigri, costi ana. 3. i.s. terantur in diu in mortario, deinde calefiant, & applicentur ut dictum est. Plura alia describere potuissem, quae dimittuntur: quoniam ista meliora, & elegantiora sunt De medicinis rectificantibus membra generationis. Cap Riusquam explicentur instrumenta curationis actus uene Orei oportet inquirere causas horum nocumentorum. neque enim sermo eorum rationabiliter adimpleri potest si ne istis Propter quod praemittendum prinio quòd causae propter quas contingit hominem loedi in actu coitus, duae principaliter existunt Prima includit causas primitiuas, uel extrinsecas corpori applicabiles.","prev":{"citation":"Consilia 78.5-8","label":"78.5 to 78.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/78.5"},"next":{"citation":"Consilia 79.6-8","label":"79.6 to 79.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/79.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/79.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}