{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 811.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 811.5-8","ref":"811.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"igitur in membro illo potest esse uera solutio continuitatis, saltem profunda uel intrinseca licet non apparens. Dicendum est negando consequentiam, quoniam non sufficit ostendere necessitatem uerae solutae continuitatis per praesentiam uehementis doloris. Ipsius enim causa potest esse simplex, subita, uel fortis complexionis permutatio, absque solutione continuitatis, ut patet ex littera Gal. 2. tegni, loquentis sub nota disiunctionis, dum dixit. Dolores uero secundum quem cunque in cumbunt locum, aut solutam continuitatem, aut subi tam alterationem ostendunt. Aut etiam secundo dici potest quod licet concederetur ibi esse solutionem continuitatis, ipsa tamen esset improprie dicta, & non proprie intellecta, uidelicet solutio imparis, ut dictum est. quare satis clare uidetur esse tenendum in praedicto membro, non esse solutionem continuitatis manifestam, uel proprie dictam neque hoc membrum aegrotet aliqua aeCum igitur gritudinum compositionalium uel unita tis, ut probatum est, relinquitur quod membrum illud necessa rio aegrotabit gratia malae complexionis a sufficienti diuisione. Et prima conclusio ex praecedentibus est necessario deducta. Et licet ista conclusio uera sit, tamen non est sufficiens ad completam cognitionem uel curationem huius dispositionis: quare oportet alias particulariores praemittere conclusiones Quarum secunda est haec, quod iste morbus est complexionalis & materialis. Prima pars huius conclusionis ex praeceder ti discursu satis deducta est. Et secunda probatur, quoniam si talis dispositio esset mala complexio immaterialis, aut esset ne cessario humida calida frigida uel sicca. Sed mala complexio simplex humida per se dolorem non efficit. secunda primi capde causis doloris, & pluries alibi. Amplius si esset mala com plexio frigida aut calida tantum, aut sicca tantum, aut calida & sicca, aut frigida & sicca, tunc necessario, aut esset ab intrinsi eo eueniens, aut ab extrinseco. Et siquidem esset ab intrinseco aut esset paulatine in membro facta aut subito. Sed mala complexio quaelibet illarum paulatine in membro acquisita non effi cit dolorem. Non quidem calida, quia dato illo necessario quilibet ethicus doleret. Non frigida, quia pari ratione paralitici a frigiditate interius acquisita paulatine facti dolerent.","prev":{"citation":"Consilia 811.1-4","label":"811.1 to 811.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.1"},"next":{"citation":"Consilia 811.9","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/811.9"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}