{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 816.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 816.1-4","ref":"816.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Lingua enim omnia quae tangi possunt sentit secundum eandem partem & humorem. & probatur consequentia quia lingua est organum alicuius sensus, ut patet experimento: & non nisi gustus. igitu organum tactus & gustus sunt distincta Tertium motiuum est, quia sequeretur quod in lingua non fie ret immutatio a qualitatibus tangibilibus: ut caliditate, frigiditate, & alijs. Et arguitur consequentia, quia lingua ex aduersario non est organum. tactus igitur non potest immutari a quali tatibus tangibilibus praedictis. & falsitas consequentis apparet experimento. uidemus enim linguam a caliditate, frigiditate, & singulis qualitatibus immutari Quartum motiuum est, quod si caro non est organum tactus, uel est os, uel neruus ligamentum panniculus uel proportionale istis, consequentia a sufficienti diuisione omnium mediorum tenet: sed antecedens arguitur esse falsum. eo quia membra illa propter frigiditatem, & siccitatem intensam eorum, non possunt poni esse organa tactus. propterea quia ut suprà argutum est organum tactus, debet esse medium inter excellentias qualitatum tangibilium. ut patet 2. de anima. textu commenti. 118. ibi tanquam sensu.i. organo sensus immediate quaedam existente in sen sibilibus contrarietatibus. & propter hoc discernit sensibilia. Haec & plura motiua uidentur fuisse causa asserendi carnem esse organum tactus, ut posuerunt Alexander & Themistius le co praeallegate uero secundo de anima.c. de tactu & terAristoteles tu commenti. 116. ibi.s. Omnino autem uidetur, posuit, quòd caro & lingua sunt intranea media sensus tactus: & non organa illius, propter quam opinionem declaran dam uidentur discutienda quaedam, quantum ad sensum tactus spectat in praesenti. Primum quòd caro est medium in sensu ta ctus. Secundum quòd ipsa est medium intraneum ad operationem sensus tactus necessarium. Ex quibus duobus iam clare uidebitur quòd ipsa caro non est organum tactus Et primum quidem horum declarat commentator commen ro. iij. supponendo quaedam. Quorum primum est, quòd excellentiae sensibilium applicatae organis sensuum cum circunstantijs corrumpunt sensum Secundum uerò, quod supponit est, quod tales non solum corrumpunt sensum: immo & totum animal.","prev":{"citation":"Consilia 815.9-12","label":"815.9 to 815.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/815.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/815.9"},"next":{"citation":"Consilia 816.5-8","label":"816.5 to 816.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}