{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 816.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 816.5-8","ref":"816.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Tertia suppositio est quòd sensus tactus in animali, & qualibet eius sensibili parte: hatura datus est, ut effugiat nocitiua, & prosequatur iuuatiua. Si enim ita non esset, tunc posset aliqua pars corpori comburi ipsa non effugiendo comburentis impressionem tanquam no ciuam, ut patuit in domino Ludouico Siculo Panormita, a cu ius pedibus propter absentiam sensationis partium facta fuit di Sitorum combustio absque nocumenti sensatione. Et si talis sensus tactus non esset animalibus a natura datus propter fugam re rum nociuarum: tunc fuisset natura defectuosa in animalis pro ductione perfecta: quod est contra sententiam Arist. 3. de anima dolentis quòd natura in operationibus eius nunquam fiat ocic sa. Ex istis tribus suppositionibus commentator nititur ostendere, quòd caro est medium in sensu tactus, & non organum il lius. Ad hoc enim ut excellentiae sensibilium uehementis impressionis non attingunt immediate organum sensus tactus: ne cessarium fuit medium: per quod prohiberetur actio immediata obiectorum uehementer imprimentium in organum tactus. & sic apparet declaratio primi Secundum uero declarandum est, quòd caro sit medium intraneum, quod quidem ex hoc manifestatur: quia ad hoc ut ani mal per sensum tactus conuenientius & promptius possit effu gere nocitiua, necesse fuit medium, a quo immutetur tactus. quod quidem medium conuenientius deseruiet si fuerit coniunctum & pars essentialis animalis. tale enim medium non potuit esse conuenienter aer uel aqua. propter eorum fluxibilitatem: neque ignis propter uehementem eius actiuitatem, mobilitatem, leui tatem & raritatem. Neque etiam terra propter eius grauitatem & frigiditatem, quae habent impedire sensationem. Oportuit igitur, quòd tale medium esset pars animalis essentialis commixta ex elementis coniuncta & intranea dicta. Tali autem non uidetur esse altera quàm caro: ut apparet ex litera Aristotelis ibidem. Igitur caro est medium intraneum uel OLA. pars essentialis animalis, quod declarandum erat. non enim ?","prev":{"citation":"Consilia 816.1-4","label":"816.1 to 816.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/816.1"},"next":{"citation":"Consilia 817.1-4","label":"817.1 to 817.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/817.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/817.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}