{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 833.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 833.1-4","ref":"833.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/833.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/833.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/833.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Si autem quaereret aliquis minorare materias aliter posset in muliere menstrua prouocare in aetate congrua, & in uiro, emor rhoidas aperire, & sanguinem a naribus educere. habent enim uenae omnes inuicem continuitatem per quos possunt a toto euacuare. licet particularius & immediatius a determinata particula educant Cum autem contingeret materiam in uenis totius ambitus contineri, & non esse sanguini sufficienter commixtam, neque flebotomia aduocantem: tunc oportet ut euacuetur minoratiue per farmaca a toto attrahere potentia. De quarum numero bonum esset hoc. Recipe pillularum cochiarum, pillularum aggregatiuarum. an. 3. 8. reformentur pillulae cum electuario in do. & haec quideim respiciunt materiam mixtam ex colera & flegmate dominante. Et attrahunt pillulae cochiae a superioribus & aggregatiuae ab inferioribus Secundum uero compositum ad hauc intentionem est electuarium indum. Cuius detur unc. s. ipsum quidem educit superfluitates a toto Tertium uero ad eandem intentionem & praedictis fortius est hoc. Recipe pillularum faetidarum, pillularum de sarcocolla descriptione maiori. an. 3. 8. reformentur cum iera composita, & exhibeantur. educunt ut primae. Quartum uero est hoc. Recipe pillularum cochiarum, pillularum de iera composita & faetidarum. an. S.i. auari ponderis. diagridij gr. ij. cum succo rosarum, reformentur pillulae. vij. Et hae quidem ultimae attrahunt a superioribus, inferioribus, & ab inter medijs partibus uirture yerae: quae educit a stomacho & hepate Quintum compositum est hoc. Recipe yeralogodion. 3. ij. ye rae pierae maioris. 3. iij. & detur in potu cum decoctione follicu lorum senae cum granis. iij. diagridij facta. Sextum uero compositum est hoc. Recipe electuarij succi rosarum. 3. ij. 8. electuarij indi. 3.j. detur in potu cum aqua decoctio nis uiolarum calida. Septimum uero compositum, & proprie principaliter euacuans superfluitates a capite & proprie colericas est hoc. Recipe pillularum cochiarum. 9. ij. diagridij. gr. ij. reformentur pillu lae. v. cum succo uiolarum, & exhibeantur Aliud uero euacuas materias mixtas a phlegmate & colera, & proprie a capite est hoc. Rec. pillularum immediate conscri ptarum, pillularum de sarcocolla. an. 3.j. reformentur ut prius. Aliud etiam euacuans a capite materias mixtas ex phlegma te & colera & melancholia est hoc. Rec. pillularum cochiarum de lapide lazulli an. J. j. pillularum de sarcocolla. an. J. 5. reformentur pillulae. vj. uel. vij.","prev":{"citation":"Consilia 832.5-7","label":"832.5 to 832.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/832.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/832.5"},"next":{"citation":"Consilia 833.5-8","label":"833.5 to 833.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/833.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/833.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}