{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 836.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 836.1-4","ref":"836.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/836.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/836.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/836.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Et debet etiam eorum spirituum substantia subtilis esse ut facile & in breuissimo tempore moueri possint ad omnem differentiam positionis. Et iterum debent esse in substantia clari diafani ab omni uapore & superfluitate superflua exput gati. Taliter enim suo principio attestantur magis, quod est uapor sanguinis temperatus. nono de iuuamentis membrorum. Et quia etiam taliter limitati spiritus suae essentiae attestantur magis: propterea quia spiritus est substantia ignea & aerea in naturam celestium corporum uergens ex subtiliori & laudabiliori humorum parte generata. primo de uiribus cordis. secundo capitulo Adhuc etiam & tertio restaurantur membro potentiae per nutrimentum quantitatiuae & in qualitatibus suis bene limitatum ut sit aptum conuenientius transmutari in corporis partico las, ex qua transmutatione uigorosae redduntur. quoniam uiri tus non consistit nisi nutrimento. quarta primi. capitulo uigesimoquinen.s. de medicationibus apostematum. Et istis tribus ingenijs subueniendi uirtuti uel potentiae patienti particulae hu ius uiri uolo esse satisfactum. Et primo quidem ad primum per acquisitionem eius, quod nunc tactum est in quinque intentionibus immediate praecedentibus, per quas conuenienter administratas abscindi potest omnis causa nocens & aegrotare faciens. Secundae uero causae principali a qua debilitatur omnis mem brorum potentia, iterum uidetur satis mihi conuenienter esse prouisum per ea quae supradicta sunt de conuenienti administra tione sex rerum non naturalium: ut supra legere potes si placet. propter quod non uidetur mihi aliquid esse hic superadden dum, nisi quòd describam medicinas quasdam tam simplices quàm compositas, per quas potentia sensitiua membrorum uigoretur. uirtus omnis particulae patientis sensum Cum igitur tactus conuenientem habeat per continuam Irtadiationem a nuca tel a neruis eius immediate progre dientem & a cerebro mmediate, idcirco describam medicamina quaedam primo approbata ad confortandum cerebrum & spiti cus eius sustentandum. Secundo uero non nulla tangam, quae magis neruis totius corporis & nucae appropriari possunt.","prev":{"citation":"Consilia 835.5-8","label":"835.5 to 835.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/835.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/835.5"},"next":{"citation":"Consilia 836.5-7","label":"836.5 to 836.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/836.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/836.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}