{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 853-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 853-2","ref":"853-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Cap. II. tis. in praecedenti capitulo scripta sunt X his quae apparet quòd aer inclinari debet Ead caliditatem in secundo gradu notabiliter eleuatus, ut aduersetur frigiditati utrique: & inclinare debet ad humiditatem primi gradus: cum occidentali tamen siccitate remissa uel aliquali in ipsam impressa. exemplum huius est: sicut aer uernalis esset cuius complexio in comparatione ad alia tria tempe ta anni calida est & humida. In tali aere ponetur exiccatio accidentalis accendendo ignem L in locis habitationis factum ex lignis lauri iuniperi abietis pe mi & similium: aut fiat fumigatio ex mirra, storace, laudano, sandaraca, thure, ligno aloes & similibus: aut cum hoc composito. Recipe colofoniae. 3. ij. thuris, masticis, gariofil. ligni aloes, aspalti, sandaracae. an. 3. 5. pul. omnia simul: & ex hoc puluere carbonibus ignitis asperso bis uel ter in die suffumigetur locus habitationis: aut saltem fiat ut detectus aspectui meridio nali in quem radij solares libere ingredi possint & recipiantur Omnino autem euitetur habitatio in cameris terraneis pre pe decursus aquarum, uel habentes aspectum ad septentrionalem plagam, & occidentalem, & minime locus habitationis eius sit in ciuitatibus magnarum humiditatum prope ualles & corruptas aquas existentes: uelut in ciuitate Aquilegiae & similibus. De annexis aeri euitet stationem in uentis, & proprie frigi dis & humidis, & caput suum biretis & infulis agninis pellibus suffultis, uel de dorsibus uariorum, uel aliis bene calidis muniatur: & faciat sibi dyploidem suffaltam agninis pellibus bene c lidis, quam portare debet a principio mensis sequentis octobris usque ad mensem aprilis. & in memoria tua sit omnes tecturas capitis saepe sub sole, & ad ignem exiccare facere. De regimine eius per exercitium.","prev":{"citation":"Consilia 853","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853"},"next":{"citation":"Consilia 854.1-4","label":"854.1 to 854.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/854.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/854.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}