{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 863.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 863.5-7","ref":"863.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/863.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/863.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/863.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Primum est motus tremulus & bispulsans cordis Secundum est nocumentum in anhelitu, quod est constrictioTerrium est cacesia dispon in capite eius principaliter apparens Quartum est durities & tensio apostemosa in regione media stomachi sui. Ex quibus omnibus apparet primo dispositionem talem ma gnifice fore uerendam Apparet secundo oportere ipsum ualde debere esse sollicitum ad sui curationem & regimen. ut nunc sequitur De regimine eius tam per res non naturales quam per medicinalia. II. Cap. ipsius mensurandum est per Egimen igitur conuenientem administraRtionem sex rerum non naturalium. Pro prima itaque caueat sibi habitare in camera uel loco fri gido & humido, terraneo & antiquitate murorum constructo & proprie decursus aquarum, & habitet in camera naturalite, calida aspectu orientali uel meridionali facta, aut saltem artificialiter calefaciat ipsam magnum ignem accendendo in eam: & si potens esset saepe comburere in ea ligna abietis, populi, iu niperi, lauri & similium calidarum arborum melius est. Teneat se uestibus bene calefacientibus indutum, & maxime caput eius bene calefaciat cum infulis & biretis suffultis pellibus agninis, uel de dorsibus uariorum & consimilium, pedes a frigore diligenter defendat. Cameram suam saepe suffumiget cum thu re, aut sandaraca, uel storace calamita & similibus. Pro secunda redicendum quòd nisi fuerit diligenter a super CCLXX VI. fluitatibus mundificatus, non conuenit ei exercitium, ne ponat materiam in fluxu, & proprie primo cibum.","prev":{"citation":"Consilia 863.1-4","label":"863.1 to 863.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/863.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/863.1"},"next":{"citation":"Consilia 864.1-4","label":"864.1 to 864.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/864.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/864.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}