{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 867.1-6","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 867.1-6","ref":"867.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/867.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/867.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/867.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"CCLAVII. De regimine per sex res non naturales. Cap. 11 igitur ut praecedenti capitulo uisum Woniam est complexio huius uiri labitur a me dio speciei per augmentum caliditatis & humiditatis & notabiliter eleuatum oporteret in eius conuenienti regimine administrari instrumenta quae inducerent ipsum uersus medium corrigendo excessum qualitatum in eo conuenientium, Vnde oportet aerem remisse calidum & notabiliter siccum eidem applicari. Nam aer remisse calidus applicatus lapsui intense calido esset causa illius remissiua, si uera est positio phile sophantium quod remissum additum intenso remittit ipsum Et iam siccitas aeris notabiliter intensa sufficienter corrigeret humiditatem multum in eo eleuatam, igitur talis aer notabilis siccitatis esset ei conueniens, consequentia patet. quia in prae cedenti capitulo praesupponitur lapsum ad humiditatem in hoc uiro esse multum ampliorem quam ad caliditatem in eo, Ita que ubi aer administraretur calidus in primo, & conuenienter respectu lapsus calidi inssecundo: idem aer siccus in tertio respectu lapsus humidi in secundo esset omnino conueniens Verum quia ista facilius dicuntur & scribuntur quam ita per ficiantur. Et etiam quia potestate & scientia & opere nostris non est ita concessum moderari aerem sub determinatis mensu ris quam est facile illud sermone proferre: ideo descendam per modos administrationis conuenientioris quam secundum coniecturam artificialem fieri potest: aerem & alias res non naturales ad refractionem deducendo cum his quae qualitates opta tas in eo ipso inducere possint. ut nunc sequitur. Itaque aer regionis loci & camerae esse debet ad caliditatem mediocrem inclinatus. Et notabiliter siccior, uelut esset eligere cameram aspectum orientalem uel meridionalem habentem, in quam etiam radij solis ingredi possunt & permittantur usque ad notabilem caliditatis eleuationem in ea. Et sit camera aedificiorum non ualde antiquorum non cursibus aquarum uel puteis ualde propinqua. Aut artificialiter caliditas & siccitas apponantur in ea. primo cum accensione ignis ex lignis lauri, abietis, laricis, sarmen torum uitis, iuniperi, lauri, pini, & similium arborum calidarum. In qua etiam non raro comburantur stipites calamenti pulegij, origani, saluiae, rosmarini, & similium.","prev":{"citation":"Consilia 866.5-8","label":"866.5 to 866.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/866.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/866.5"},"next":{"citation":"Consilia 867.7-10","label":"867.7 to 867.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/867.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/867.7"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}