{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 875","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 875","ref":"875","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/875","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/875.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"propterea quia cum eorum cal ditate refrangunt & bene regulant augmentum humiditatum & inuant ad digestionem ciborum & potuum Apparet etiam quare in uiro isto inuenitur appetitus satis in tensus, & hoc propter impressionem in ore stomachi factam a materia melancholica uel qualitatibus uirtualibus eius. uit. n. iste multum de melancholia generat propter augmentum cali ditaetis hepatis ad quod concurrit ciborum amplitudo. unde m. teria melancholica multa a uirtute hepatis potenter expulsa ad sple nem & ab ipso splene attracta ab hepate necessario multi plicatur in splene eius. propter quod color eius ad fuscedinen notabiliter inclinatur, & pars huius materiei melancholicae ad os stomachi delata forti exiccatione, & acredine sua appeti tum intensum efficit in eo. Propter quod concluditur, quod s multis & multis uteretur cibis melancholicis, & potu uini ma gni & ualde opaci, facile perduceretur ad melancholicas aegritudines, ut oppilationem, dolorem, uel apostema splenis & qua tanas febres. Est autem in uiro isto diminura digestio. primo propter frigiditatem etiam accidentaliter multiplicatam in sto macho suo a multa humiditate. humiditas enim maior quam debet reddit corpus frigidius quam oportet. unde ex hoc sequ tur diminuta digestio. Et ex alia causa etiam, quia propte augmentum humiditatum in stomacho generantur in eo uen tositates multae quae sunt causa indigestionis inquietando cibum & potum in stomacho: ita ut quandoque percipiat in eo tensines & fluctuationes frequenter. Cum ergo stomachus diminu te digerat cibaria, necessarium est in ipso multum generari phlema aquosum & mucillaginosum. digestio enim secunda hepatis non potest in totum corrigere nocumentum primae digestio nis in stomacho. decimaprima tertij cap. tertio colligendum Vnde ex hoc fundamento facile concluditur ipsum esse pars tum ad oppilationes hepatis. Et sequitur secundo ipsum esse paratum ad oppilationes renum. Et sequitur iterum tertio ipsum esse paratum doloribus renu harenolis & calculosis. & proprie cum erit homo utens cibarijs calidis & siccis & aperitiuis, & cum conabitur multum exercere opera uenerea Et sequitur quarto ipsum non esse hominem tam magnifice paratum ad exequendum actus uenereos, quam maxime incit. tur ad eos. Et sequitur ultimo ipsum debere discrete exercere se in ludo mulierum, & plura alia correlaria ex hoc fundamento deduce re potuissem: sed ista sufficiant. Haec in summa est huius uiri dispositio tanta speculatione deducta. Capitulum secundum de cura per regimen sex rerum non na turalium continens rubricas sex Rub. I. De electione aeris & annexorum. igitur dispositio huius uiri parata est Voniam cadere in aegritudines cerebri & adiaAcentium partium pectoris stomachi splenis renumi & hepatis eius, ut ex praecedenti capitulofacile intelligi potest. Et quoniam uir iste nobilis nondum aegrotat. immo est neu ter decidentiae nominatus. ita quod facile est cadere in aegritu dines: ideo uidetur quod regimen eius non indiget intentioni bus & instrumentis proprie curatiuis. talia enim conuenien","prev":{"citation":"Consilia 874.13","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/874.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/874.13"},"next":{"citation":"Consilia 876.1-4","label":"876.1 to 876.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/876.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/876.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}