{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 878.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 878.1-4","ref":"878.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"dicendum primo, quod legumina De leguminibus omnia quae multum digestioni r sistunt, & uentosabilia sunt, & uentosatiua materierum omnino dimittantur, & ea quae sanguinem grossum & oppilatiuum efficiunt, & melancholicum, ut sunt lentes, faseoli, fabae, cice ra al. pisa & consimilia. De laudabilioribus uero eligenda sunt cicera, leuiter .n. sunt inslatiua, & exhibent nutrimentum aperitiuum, & uiarum la uatiuum, sed non comedantur in principio neque in fine cibationis, sed in medio eius secundo canone cap. de cicere. Panici uero usus in uobis placet. licet enim sit frigidum in primo, tamen quia siccum in secundo uobis confert, ipsum .n. pa rum nutrit, & propter suam lenitatem & siccitatem & prouoca tionem urinae quam facit, placet mihi, collige hoc uigesimopri mo continentis, simplici 190 Laudo enim similiter uobis risum est enim calidum in primo, & siccum in secundo, & conuenienter nutrit & ex ecat. uigesimoprimo continentis ca. 126. Et licet habeant aliqualem stipticitatem, ut patet octauo de simplici medicina in suo cap illa tamen seuis est, & non nocent. Ordei uero & iusculorum ex eo conditorum usus non placet nec enim unquam euacuatur a uentositatibus seu uentosatione propter quam nocet stomacho etiam resaxando ipsum, & hu mectaret uos amplius quam oporteret, & caput etam ledit ipsum infrigidando & replendo uaporibus, propter quod hordeacei sunt me dici, qui adeo frequentant usum eius sine optimo fundamento. autem dicendum primo, quod olera om De oleribus nia quorum complexio declinat ad humictitatem & frigiditatem omnino euitari debent, propter quod por tulaca, lactuca, bleta, spinachia, cucume. & anguria, & cucu bita dimittantur a uobis. Si tamen quandoque accipiantur ex eis, parum accipi debet, & commisceri semper calidis exiccatiuis, ut foeniculo petro. mentha, ysopo & consimilibus Propter quod olera conuenientia uobis sunt quae calida sunt in secundo, & sicca in eodem, quae habent apertionem non ua de magnam quae in frequenti usu laedunt renes. De conuenientibus ergo est saluia, de qua licet non inueniatur ab Auic. capitulum secundo canone, de ipsa tamen tractauit Serapio in aggregatore simplici 329. numerans eam inter medicinas cali. & sic.","prev":{"citation":"Consilia 877.13-16","label":"877.13 to 877.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/877.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/877.13"},"next":{"citation":"Consilia 878.5-8","label":"878.5 to 878.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}