{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 879.5-9","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 879.5-9","ref":"879.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"ubi auctoritate Serapionis et Bimasii dicitur quod san guis ex eis genitus est malus et horribilis odoris, et hoc proprie intelligitur quando sunt ultimate cocti, si autem cum lauda bilibus et pinguibus carnibus, et oleo oliuarum conuenienter condiantur, corrigitur nocumentum eorum. Borago insuper quae numeratur inter res temperatas, non ta men tot mirabilia inuenio de ea quot dicuntur ab aliis, parum enim de ea ab autenticis habetur, immo nihil de eo colligitur ab Auic Cerefolium est calidum et siccum in secundo, et stomacalis est medicina hepatica, et conuenienter aperitiua solemniter habeatur in usu Ruta insuper quae recens est cali. et sic. in secundo, exiccata uero in tertio conuenire potest uobis. Est enim medicina ca pitalis hepatica et stomatica et pectori et omnibus uiis urinalibus confert, aperiendo et abstergendo eas, et haec de plantis dicta sufficiant. uero quarum usus Italicis est commu De radicibus nis dicendum est parum. Raphanus ergo comestibilis propter humiditatem eius non uidetur uobis conuenire, et propter remissam eius caliditatem, est enim calin primo et hu. in secundo, quia tamen aperitiuus, dissolutiuus phlegmatis et praecipitatiuus per. urinae uias, ideo laudo uobis ip sum quia non contrahit moram multam in corpore, etiam quia non transmutatur in substantiam eius, eo quia digerit et non di geritur, quod tamen uituperat Gal. dum inquit. Admirari autem oportet medicos et idiotas illos qui post cenam crudas co medunt rafanides bonae digestionis gratia, ipsi quidem enim aiunt habuisse sufficientem huius experientiam, qui autem imitati sunt ipsos omnes laesi sunt. Sed nihil indigestibile est nutr tiuum, quare nutrimentum eius quia minimam et parum hume ctatiuum est timere non debetis, et consuetum est comedere de eo ante cibum, licet secundo de alimentis penultimo cap. de raphanide uidetur colligi quod debet accipi post cibum, et secundo canone capitulo tertio.","prev":{"citation":"Consilia 879.1-4","label":"879.1 to 879.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.1"},"next":{"citation":"Consilia 879.10-11","label":"879.10 to 879.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.10"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}