{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 883.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 883.1-4","ref":"883.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/883.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/883.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/883.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"eximius doctor non aegrotet actualiter Icet MIC propter tamen augmentum humiditatis abundantis in corpore eius paratus est facile cadere in plurimas aegritudines. Et quoniam plerunque contingit uiris iuris consultis diuersas circure ciuitates: in quibus fortassa non inueniuntur medici scientiae & opere conuenienter doctiIdcirco ut ipse possit sibi subuenire quibusdam dispositionibus discurram per eas regimen suscincte conuenienter curandi describendo sibi cum medicinis oportunis, ut nunc sequitur Primo itaque doctor iste paratus est oppilationibus cerebr tum propter augmentum humiditatis in capice generatae per uiam indigestionis, tum etiam propter illam quae multiplicatur in eo per uiam euaporationis. idcirco si perciperes grauitatem capitis cum difficultate expirandi & inspirandi per nares cum pondere percepto ibi & in partibus frontis & in concauo palati in loco colatorij, & prohibetur descensus eius quod anter per nares euacuari so lebat: tunc ista sunt signa oppilationum praedi ctarum partium. Idcirco quamcitius est possibile prouideat sib ne perduceretur ad epilepsiam apoplexiam uel ad subeth.i.a pro fundum somnum Primo igitur accipiat in aurora. 3. i. pillularum cochiarum: & tardet cibum tribus horis obseruando ea quae de primis pillulis in primo capitulo scripta fuerunt Et eadem die in uesperis fiat gargarisma cum hoc medicamine. Rec. aquae maioranae, aquae lauri. an. 3. i. 2. oximellis squilliti ci. 3. ii. subtilis pulue. yreos. gra. iiij, calefiat totum & fiat ex eo gargarisma. vi. uel. viii. uicibus per horam ante cenam Sequenti nero mane per unam horam post ortum solis impleat os suum aqua tepida & per nasum suum traijciat leuiter quattuor uel. v. uicibus de hac mixtione. R. aquae maioranae. 3. ii. ryr. de sticados. 5. i. zucchari al. 3. 8. syr. simplicis acetosi. 3. ii.im pleatur uola manus calida & traijciatur ut dictum est. Et illa re media possunt conferre quattuor dispositionibus profundis in cerebro. secundo oppilationibus colatorij. tertio oppilationi bus rige uel superioris partis nasi. quarto dolori grauatiuo capitis. De cura doloris pungitiui capitis. Rub. dolor in capite perciperetur pungitiuu ATautem uel mordicatiuus, tunc consulo quod stat faciat sibi fieri phlobotomiam de cephalica contraria parEtae magis grauatim per quam extrahantur sanguinis. 3. iiii. Item pro hac intentione accipiat in aurora pillulas istas.","prev":{"citation":"Consilia 882.14-16","label":"882.14 to 882.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/882.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/882.14"},"next":{"citation":"Consilia 883.5-7","label":"883.5 to 883.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/883.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/883.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}