{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 967.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 967.1-5","ref":"967.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Cibaria autem eis debent inclinari ad frigi ditatem & humiditatem, aut ad frigiditatem cum temperamento in passi uis, uelut sunt portulacae, lactucae, endiuia, bleta, spinachia, cucurbita & similia intantum, quod eius cibaria semper debent refran gi cum aliquo praedictorum. Euitet etiam uir iste cibos grossos, oppilatiuos, uelut sunt omnes leguminum species proprie eorum substa tia. Et de numero eorum sunt cibi pastiles, neruosae & panniculares animalium partes, & panis azimus, aut non bene coctus, uel fermentatus: effugiat etam cibaria corruptibilia, & maxime conuerti bilia ad acuitatem, uelut sunt omnia melancolica cibaria dulcibus & acetosis composita, & lac acre uel acetosum factum. Experimentatores .n. Indi reprobauerunt commixtionem lactis, & similium corruptibilium cum aceto, ut patet tertia primi cap. de regimine p cibum & potum. Amplius omne cibarium ex acutis & euaporabilibus compositu, & ex his quae sanguinem inflammant & acuunt euitandum est, ut sinapisinum, & proprie melle confectum, & porrum, allium, cepe, bulbus, raphanus & similia, & pisces saliti, & caseus antiquus, & salitus. Effugiat etiam calidorum acutorum usum uelut sunt mellitae confectiones, & electuaria, & confectiones zuccharinae, & proprie cum calidis speciebus conditae, sicut Hebreorum modus, lasciuia magis quam utilitate frequenter ad talia inclinatus. De fructibus autem conueniunt ei cerasa, pepones, auellanae recen tes, amigdalae pruna, poma mediocris dulcedinis, & pira fere omnia cocta & cruda, & ficus recentes, & proprie cum post eas bibit aquam. Citonia uero, nespila, sorbae, crisomilla, & grana acria, ca staneae, nuces, & ficus siccae euitentur omnes. Confectiones autem quibus uti potest sunt. confectio de cucurbita & de citoniis, & citrum conditum absque speciebus, & pira condita, & coriandtum praeparatum, & auellanae confectae prius bene torrefactae, & amigdalae etam absque speciebus ei conuenientes sunt. Vino ueroutatur colore albo, substantia diafano, sapore mediocri ad aliquantam ponticitatem tendente, & nullo modo ad dulcedinem. Et sitale haberi potest parum bibatur. Si autem potentius esset, confrangatur cum aquae cisternae, uel distillata per harenam, & si non timet expensam melius erit ut praedictum uinum limpharet cum aqua acetosae, boraginis et fumiterrae, sed prima melior est aliis. Exercitium sibi conueniens debet esse leue, sicut mane passi bus circa centum leuibus incedere. Equestre autem exercitium, uel ascensus, uel descensus montium, et pedestre longus et fortis di mittantur, et similiter omne exercitium per quod oportet caput, infimum et inclinatum teneri, et maxime quodcenque contingat fie ri exercitium sub radiis solis, et loco multum calido euitandum.","prev":{"citation":"Consilia 966-3","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/966-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/966-3"},"next":{"citation":"Consilia 967.6-10","label":"967.6 to 967.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}