{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 967.6-10","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 967.6-10","ref":"967.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.6.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"In summa igitur quies conuenientior est ei quam exercitium. De assumptione autem cibi sollicitus esse debet, ut semper tum appetitu ulterius comedendi surgat a mensa magis quam cum saturitate completa. Et caueat summopere diuersorum ci bariorum assumptionem, et maxime quando diuersis modis praeparationis artificiata sunt cibaria, uelut frixionis et assaturae om nes cum aromaticis speciebus et calidis compositae. Neque etiam per hoc credendum est, quod multum a cibo abstinere sit ei con ueniens, inimo nociuum est, eo quia inflammat humores et exa cuit, et est causa ut eorum uehemens fiat ad caput eusporatio medium igitur hoc obseruet, ut non multum repleat se cibo sto machum grauante. Neque etiam stomachum cibo inaniri debet inanitione ad debilitatem perducente, et inflammationem Vigilare huic iuuenculo ualde nociuum est, eo quia per multam et longam uigiliam humores inflammant, et acutiores fiunt et huius aegritudinis materia malignior redditur. Neque etiam dormitio eius septem uel octo horarum ad plus mensuram exce dere debet, quoniam per somnum prolixiorem praedicto multiplicantur in capite materiae per uiam attractionis ad caput et digestionis, unde naturalis calor cerebri non redditur poten ad regendum materias in eo inuentas, quare corrumpuntur, et sunt causa maioris prauitatis morbi, et materierum ipsius. Omnes animae passiones et accidentia per quae in humori: bus huius iuuenculi uelox et fortis acquiratur motus, et in spiritibus euitanda sunt, propter maiorem malitiam, quae acquiritur in materia, et propter debilitatem, quae consequitur ad resolutionem, et fortibus motibus consequentem, et similiter reliqua animae passiones, propter quas occupatus in profundo detinetur calor, et spiritus quasi suffocatus euitari debent, propter quod longa assiduitas in studendo et contemplando circa res diffici, lis inquisitionis, et intellectus non conuenit ei. Melius itaque est ei ut dimisso studio et scriptura, intendat curationi suae dispositionis, quam econtra De tura De aeorit. cutis huic uiro saepe in sero quando uadit ad lectum, detur cocleat","prev":{"citation":"Consilia 967.1-5","label":"967.1 to 967.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/967.1"},"next":{"citation":"Consilia 968","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/968","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/968"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}