{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 973","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 973","ref":"973","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/973","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/973","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/973.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Materia enim multiplicata melancholica praedicta in uenis & arterijs panniculorum cerebri & substantiae eius descendit ad inferiorem partem cerebri ac totum qui lacuna nominatur, & a uenis effusa fertur in carnosam & pannicularem partem colatorij oris, & efficit ibi aposte ma cancerosum. sicut a loco caruncularum cerebri descendit ad rizam & partes interiores nasi melancholicas pustulas ibidem efficiendo, quae utplurimum non sunt tantae duritiei quantae in aliis partibus. & hoc propter materiam melancholicam in suis qualitatibus refrangi a phlegmatica materia quae non educatur quin plurimum descendat ad nasum & effundatur ad ipsum. Propter quod non raro decipiuntur chirurgici existimantes quod i lud apostema sit cancerosum. refractis tamen & permutatis aliqualiter in eo signis cancri a materia phlegmatica, ut dictum est. Ex quibus etiam clare liquet, quod non est mirabile si sensus interiores proprie imaginatiua cogitatiua & memoratiua lae duntur laenone corruptionis in operationibus earum. quomod enim non, cum materiae praedictae inficiant membra & spiritus & loca in quibus interiorum sensuum corrumpunt operatio nes. Propter quod fundamentum etiam non raro corrumpun tur operationes exteriorum sensuum. percipiunt enim frequer ter tactu rem tepidam sub specie caliditatis intensae. Etiam quan doque gustabilia acria cum acuitate percipiuntur. uelut si misce retur acetum cum sulfure. Auditiua etiam potentia decipitur quandoque in percipiendo sibilum tinnitus et strepitus in aere in quo tamen non sunt. Et apparet eis quandoque olfacere res fumosas et acutas ut combustiones aspalti, sulfuris et similium. quod totum contingit propter corruptos uapores a materia igni ta ad organum olfactus delata et spiritui olfactus commixta. E pari ratione uisiuae potentiae corrumpuntur operationes, ita ut imaginationes in aere percipiantur ex uaporibus corruptis in cerebro multiplicatis spiritui uisibili commixtis et inficientibus totum oculum et principaliter christalloidem. Vnde et ex hoc fundamento deducere potes quare conturbata habent et corrupta somnia: ita ut appareat eis quandoque astare et a tercari cum demonibus, et bellum et rixam agere cum his tamen qui sunt amici, quae omnia intelligenti praedicta facillima sunt. Propter quod si corrumpitur eorum appetitus et laeditur per uiam intensionis non est mirabile: quoniam materia melancho","prev":{"citation":"Consilia 972.18","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/972.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/972.18"},"next":{"citation":"Consilia 973-2","label":"973","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/973-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/973-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}