{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 975.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 975.5-7","ref":"975.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"quia eorum exiccatio & ingrossatio remotae sunt per aquam in qua infunduntur: quae dat tis penetrationem & ablutionem conuenientem. unde zaltae si ue nebulae esset ei inconuenientes. Similiter etiam & carnes oportet esse leuis digestionis & be ni nutrimenti sicut pullorum & uolatilium degentium in aere & in aquis uelut anatuli pingues, & perdices, & fasiani, & fran tolini, & starnae, turtures, turdi pingues, & palumbi filuestres; & pipiones omnino dimittat: & aliarum usus carnium conuenit ei, & proprie cum non sunt ualde pingues. & caro capretti men salis, & caro uituli lactentis, et castrati iuuenis, & porcellorum iu uenum domesticorum uel siluestrium conueniunt ei. & caro gazelli etiam & iuuenculi cerui est sibi conueniens, & qualeae conueniunt ei, & caro cuniculi etiam multum laudabilis est. Caro leporis non placet mihi propter melancolicitatem suam. De piscibus autem optimi sunt sibi fontales omnes iuuenes omni limositate & uiscositate priuati: & proprie qui sunt appre hati in ciuitatibus. Meliores autem sunt ei fontales & fluuiales quam maritimi. & iterum conuenientiores sunt ei elixi quam assati. Si autem coquantur in oleo melius est ei oleum de sisamo & oliuarum quam de nucibus. & conuenit etiam ei oleum de amig dalis dulcibus: quoniam conuenienter mundificatiuum est & ape ritinum. Butiri autem usus in hoq uiro non uidetur conueniens propter inflammabilitatem, & inflammationem suam. De fructibus aute conueniunt ei suo tempore cerasa & auellanae recentes et amigdalae et pira muscata et reliqua dulcia, pira e OCXCIXX. laudantur ei.","prev":{"citation":"Consilia 975.1-4","label":"975.1 to 975.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.1"},"next":{"citation":"Consilia 976.1-4","label":"976.1 to 976.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/976.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/976.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}