{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 10","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/10.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Apparet autem Renum color non omnino aequalis in superficie, ob tenuissima vasa sub propria eorum membrana perreptantia, in penitiori vero ipsorum sede, quoniam substantia non est plane uniformis; si quis enim eam dissecet & abradat, is colorem ex rubro, albo, & cineritio seu livido, mixtum esse cernet: nunquam tamen haec Renum caro in hominibus adeo vario colore praedita est, ut aliquam sui portionem albam, exanguem, & ad pinguis naturam proxime accedentem, obtineat; licet si Renem caninum quispiam dissecet, ut varium naturae institutum in fingendis animalium partibus observabit; ita ejusmodi exanguem substantiam cavo Renum incumbentem in eo inveniet. Caeterum membrana, quae Renes ambit, non una est, sed gemina: utraque vero earum Peritonaei soboles existit, araneis similem contextum obtinens. Harum exterior cum ea, quae humiliori Septi tranversi sedi obducitur, qua id Renes ei haerentes habet, continua est; inde enim Peritonaeus supra Renes expanditur: vicina vero vasa non paucos surculos offerunt, ex quibus ejusmodi membrana contexta, accedente copioso pingui, quo non secus, quam omentum obducta cernitur, Renibus ipsis operimenti vinculi, ac mollis simul straguli loco est; namque eos undique ambit, firmat ac fovet: quamvis non admodum pertinaciter ipsis adhaereat; quae autem sint ejusmodi vasa, non est hic exponendi locus, ne vel idem bis dicere cogamur; vel nostra haec tractatio decenti ordine careat.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 9","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/9"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 11","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}