{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 101","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/101.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Haec autem positio, quam sunt adepti, est maxime decora & congrua; nam parum subtus Jecur positi, propter ejus visceris proximitatem, tum foveri commode possunt, tum serosam humiditatem facilius attrahere & expurgare; & quia maximae venae utrimque adjacent, praeterquam quod aliorum organorum alimenti sedem non occupant, corpus etiam aequabile reddunt, & in anteriorem partem nihil prominens, simulque quasi vallo septi, securam ac stabilem sedem nanciscuntur, quam eis costarum flexus in posteriora oportune praebet: quod vero dexter Renis superior sit & primus, sinister inferior & secundus, quia viscus, quod purgatur in dextris positum est, & quia loci commoditas postulare videbatur, ut quanto Hepar Splenc superiorem positionem adeptum erat, tanto etiam dexter Renis sinistro esset elatior, quum id falsum esse Anatome plane ostendat, Galeno simpliciter concedendum non esse, jam admonui: Renes praeterea adversam positionem parem non habere, sed alterum altero eminentiorem esse, ne scilicet alter alterius tractum impediat ac remoretur, dubitationem habet; nam praeterquam quod Renes positum habere interdum plane aequabilem inspicimus, vasorum Emulgentium ortus, quorum beneficio ejusmodi attractio sit, cum Renum positione perpetuo non consentit; & si hoc quoque concedatur, tamen ratio majus momentum non habet; etenim multa vasa aequaliter divisa sunt, veluti ea, quae ad crura proficiscuntur, quorum tamen attractio minime impeditur: sed fortasse, ut Galeno placet, hoc peculiare vasorum Emulgentium est, quia attractio in ipsis & major est, & magis ex usu. CAP. XXXIX. De Usu Renum Pinguis, Membranarum, Vasorum Ureterum, Nervorum & Aquei Excrementi. Dinguedo Renum non paucas utilitates affert; ut","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 100","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/100"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 102","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}