{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 103","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/103.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Caeterum vasa in origine & insertione ampla sunt, quia aqueum excrementum, & copiosius aliis est, & alimento atque utili sanguini permixtum: brevia & robusta creata sunt, ut Renes quasi vincula suspensos sustinerent, ne longius a Jecore distraherentur: ramus unus aut alter venae, quae Azygos dicitur, cum eis unitur, ut mutuus fiat Renum ac Thoracis consensus; quasdam ad Testes & ad vicinas partes emittit propagines, quo illi semen conficere, hae vero nutriri commode possint: multifariam vero divisa, & pluribus locis invicem juncta ubi ad Renum substantiam penetrarunt, illam circumdant, & instar retis implicant, & quasi sarcinam stringunt: desinunt denique in angustos & tenues fines, ut sanguis melius elaboretur, & serosum ab eo excrementum facilius secernatur. Ureterum substantia exanguis est, similis, ut exposuimus, Vesicae Urinariae, cujus sunt germina, idemque secundum genus utriusque usus est; illa nimirum urinam suscipit; hi deducunt: in substantiam Renum plures ramos tanquam digitos diffundunt, ut ab eis serosum excrementum attrahere omni ex parte possint: lati sunt, & praecipue extrema ora, ut glandulas, vice operculorum eis incumbentes, melius circumquaque amplectantur & stringant: Vesicam Renibus conjungunt adeo, ut haec ex illis pendere videatur: obliqua est horum vasorum in Vesicam insertio, ne lotium ab ea sursum ad Renes remigret, quem usum praestare etiam opercula quaedam iisdem vasis imposita, Galenus quando104 DE UTILITATE STRUCT. REN.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 102","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 104","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/104"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}